# Opera omnia 33.5-8

Ficino, Opera omnia, 33.5 to 33.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/33.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/33.5

Daniel: Septuaginta hebdomadae abbreuiatę (aliter decisae) sunt super populum tuum, & super urbem tuam sanctam, ut consummetur praeuaricatio, & finem accipiat peccatum, & deleatur iniquitas, & adducatur iustitia sempiterna, & impleatur uisio & prophetia, & ungatur sanctus sanctorum, Moses Tyronensis, & Hyoces, & Dauid, Chalchadiasque, & Abraham ludaei, sic Danielem exposuerunt, ut anni quadringenti ac nonaginta fluerent à destructione primi templi, ad templi secundi destructionem, & circa huius temporis finem Medsias nasceretur. Nicolaus quoque Lyrensis hebdomadas ita computat, ut in illis passus fuerit Christus. Talem quoque probat fuisse Danielis intentionem. Barachias ludaeus in libro de ordine mundi exponit illud Esaiae: Proxima est salus mea ad ueniendum. & iustitia mea ad reuelandum. Vbi particulam illam, iustitia mea, dicit significare Messiam illum, de quo Daniel dixit, ut adducatur iustitia sempiterna. Similiter Moses Gerundensis uerba superiora Danieli ab angelo dicta exponens, ita dicit: lu stitia sempiterna, & sanctuarium sanctuariorum, uel sanctus sanctorum, non nisi ipse Messias est sanctificatus ex filijs Dauid, hęc ille, & merito. Cecinit enim Dauid. Orietur in diebus eius iustitia. Et Hieremias: Hoc est nomen quod uocabunt eum Dominus iu stus noster. Nempe deleuit lesus originalis praeuaricationis perniciem, & gratiam, iusti tiamque tribuit Euangelicam. Sed ne liceat cuiquam fingere, Danielis hebdomadas, uel mensium, uel centenariorum, millenariorum, uel seculorum, septenarios numeros esse, meminisse oportet in libro quodam ludaeorum de ordine mundi apertè omnes eorum scriptores in hoc conuenire, ut illae annorum solum hebdomadae sint. Idem testatur Salomon, & Moses Gerundensis in commentarijs Danielis, confitentes sacrificium ludai cum in ultima illarum hebdomadarum, in excidio lerusalem à Romanis fuisse sublatum, atque ipse Salomon hebdomadas Danielis finiri asserit in templi secundi destructione. Praedicitur certè à Daniele uel in fine hebdomadarum illarum, uel saltem post sexaginta duas hebdomadas illud fore.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
