Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 330-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Agna fuit olim inter Peripateticos de mente hominis controuersia, atque adhuc sub iudice lis est. Dicaearchus eam esse formam aiebat, tùm corporis, tùm corporalem. Corporis, quia corpus humanum uiuificat. Corporalem, quia est corporis sinu depromitur. Auerrois contrà neque formam corpoream esse, neque etiam corporis. Auicenna Theologorum Arabum princeps, &Alganteles mediam uiam secuti, mentem asseruerunt formam quidem corporis esse, non corporalem, ut inter for mas quae corporis corporalesque sunt, atque formas quae neque corporales sunt, neque corporis, tanquam maxime differentes, mediae quaedam formae sint partim cum illis, partim cum his quodammodo congruentes. Merito inter formas omnino diuinas, quae ita separatae à materia sunt, ut coniungi non possint, atque naturales omnino, quae ita coniunctae sunt, ut nequeant separari, formae interponuntur mediae, partim quidem naturales, partim quoque diuinae, ita separatae sunt, ut coniungi possint, ita coniunctae, ut ualeant separari. Quod quidem earum uiribus actionibusque ostenditur, quae tali quadam tùm coniunctionis tùm separationis inter se differentia distinguuntur. Denique non abs re inter sensum, qui &in forma corporis est, &indiget instrumento, atque intellectum angelicum, qui est utrinque liber, intellectus est humanus, qui forma quidem corporis est, sed nullo indiget corporis instrumento. Quę quidem sententia &communi hominum iudicio probabilior est, &libris Platonis, Aristotelis, Theophrasti atque Themistij maximè consona. Dicaearchum unà cum Epicureis satis iam libris superioribus confutauimus, Auerroem deinceps pro uiribus reprobantes, Auicennae &Algantelis interpretationem, imò Platonis Aristotelisque sententiam comprobauimus. Siquidem ex fundamentis quę aliàs iecimus, ostendemus probabile esse, ut inter formas, quae solum uiuificando corpori adstringuntur, sit forma media, quae &corpus uiuificet, &intelligat, ut diuini uultus imago non succumbat ubique materiae, sed uincat alicubi. Sunt aute formę in corporib. nihil aliud, quàm idearum imagines diuinarum, sicut figurae quae imprimuntur in cera, sigilli aurei sunt imagines. Si in omnibus ceris confusa fiat impressio, inertem dices illum qui impresserit tam ineptè. Ita mens diuina quae in mouenda materia est suae similitudinis auida, iners fortè uidebitur, si nunquam sui uoti compos efficiatur.