# Opera omnia 331.5-8

Ficino, Opera omnia, 331.5 to 331.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/331.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/331.5

Profectò cum natura superior totam uim natu rae inferioris, & includat, & superet, idemque opus effectura sit quod fit ab inferiori, dummodo instrumenta eadem ipsi suppeditentur, nec esse est mentem illam, quę intra nos uidet, opus alendi & sentiendi posse peragere non minus, quàm animam cogitatricem. Quippe si complexionis nostrę spiritus sufficiens instrumentum menti est ad intelligentiae ministerium, quod sentiunt Auerroici, multò magis ministrabit substantiae mentis ad sensum, & alimoniam. Et quia natura superfluis non abundat, non inest nobis nisi in anima formaque una praecipua, sicuti nec corporibus alijs, cum superiores formae inferiores contineant. Mentem humanam esse mentium omnium infimam, tum ex eo conijcimus, quod ex otio mitigat in actum atque econ uerso, tum ex eo quod intelligendi occasionem accipit à corporibus. Sic enim corporibus proxima est, quae ex potentia educuntur in actum propter materiam, atque mouentur extrinsecus, & occasionem sumunt extrinsecus operandi. Si mentium ultima est, ideoque supremo coniungitur corpori, atque ob hanc uicinitatem ipsa a corporibus haurit ocium, motumque externum, necesse est corpus humanum compositorum corporum nobilissimum, menti coniunctum, duo rursus à mente suscipere, actum scilicet mo tumque interiorem. Actus à forma suscipitur, ab anima motus interior. Ergo mens infima corporis supremi forma efficitur atque anima. Quippe sicut materia quae ultimus terminus est corporalium, non est corpus aliquod, ita mens humana, quae mentium ultimus terminus est, non est mens aliqua separata, sed per naturam coniungitur corpori. Et quia sensibus eget ad intellectionis exordium, ut per sensus percipiat corpora, eorumque quasi hauriat formas, ideo natura instituit ut tanta esset inter sensum intellectumque cognatio, quanta esse potest, quò huiusmodi haustus facillimè & exquisitissimè fieret. Non potest autem aut maior esse cognatio, aut facilius exquisitiusque ea fieri, quam si in eadem substantia animae tàm mens, quàm sensus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
