Latin
332.1 to 332.5
Ficino, Opera omnia 332.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Et sicut ostrea, quae omnium sensualium ultima sunt, ita propinquant arboribus, quae omnium sensu carentium sunt suprema, ut partim terrae affigantur, ut arbores, partim sensu tactus utantur, ut sensualia, sic intellectus humanus infimus inter alios ita coniungitur naturae, earum formarum quae inter corporeas supremae sunt, ut partim formet corpus ut illae, partim intelligat ut mentes superiores. Merito, sicut inter ignem &aquam maximè inter se distantes, est aër, inde calens ut ignis, inde humens ut aqua, sic inter angelos animasque brutas longissimè differentes rationalis anima interponitur, quae &intelligat ut illi, &corpus formet ut illae. Ac si forma quę ma teriae propinquior est, umbra eius est, quae a materia est remotior, ut uegetatiua sensitiuae, haec autem intellectiuae, sequitur intellectiuam animam per umbram suam, ideoque per suum actum uiuificum, materiae iungi. Principale agens sequentia mouet agentia. Principalis finis reliquos cogit fines. Materia principalis caeteras materias sustinet. Prin cipalis itaque forma, reliquas, quoad fieri potest, formas format. Cùm igitur in rebus naturalibus mens forma sit principalis, oportet ut ipsa formet quodammodo caeteras formas, omniumque gerat uicem. Quod nunquam efficiet, nisi formet materiam antea per formas inferiores congruè praeparatam, atque illis quasi cessantibus, illa in seipsa uires sequentium formarum experiatur. Quinetiam si ea naturalis motus finem suum assequitur, atque talis est in formarum genere ascensus, ut gradatim magis magisque materiam nitantur transcendere, neque transcendant aliae, necesse est saltem formam naturalium ultimam id assequi, ac non modo formare materiam, sed etiam per aliquid sui materiam prorsus excedere. Qua parte excedit corpus ac tempus, spiritibus &aeternitati intelligendo coniungitur. Talem formam Platonici tum naturalem, tùm diuinam appellant, quia est naturalium formarum diuinarumque confinium. Mentes coelestium corporum gubernatrices ita sunt distributae, ut unaquaeque primò moueat corpus, &illud quidem intrinsecus, &sine medio. Multò magis mens humana unicum in primis corpus mouere debet, &intrinsecus sine medio agitare, cum sit uicinior corpori. Vnde uidetur contra naturae ordinem esse, ut mens illa sublimis corpori sine medio coniungatur, infima uero per animam cogitatricem. Requirit insuper ordo naturae, ut sit bonum, purum, &bonum intellectuale. Intellectus purus, &intellectus animalis, anima pura, &anima corporalis. Primum Deus est, secundum angelus, tertiumanima rationalis. Anima urò irrationalis est quartum.