# Opera omnia 334.1-4

Ficino, Opera omnia, 334.1 to 334.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/334.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/334.1

Secundum essentiam, tùm quia in se accipit accidentia plurima praeter speciem, tùm quia proprium uigorem omnino non seruat. Nempe eius natura est actus efficax uel ui talis, subit autem in corpore passiones atque interitum. Secundum uirtutem, & actionem, quoniam uirtus eius augetur atque minuitur, & operatio quaelibet eousque se extendit, quousque instrumentorum subiectorumque conducunt affectiones. Tales sunt omnes formae anima rationali inferiores. Oportet hos quatuor rerum gradus in natura existere, ut paulatim ab eo quod omnino infinitum est, per media mixta ad ea, quae omnino finita sunt, descendamus. Quae quidem gradatio continuari non poterit, nisi quemadmo dum in mundo intelligibili infinitum est ac finitum, ut Deus, & angelus, ita in mundo sensibili duae sint illorum imagines, aliquid scilicet quodammodo infinitum, & aliquid omnino finitum, ut rationalis anima, & forma quaeuis inferior. Illa quidem forma corpo ris est, non corporea, haec & corporis, & corporea. Rursus ijs gradibus descendamus. Deus esse possidet à se, in se, atque pro se. Angelus non à se, quoniam a Deo, sed in se, atque pro se. Forma corporis, qualis rationalis est anima, neque a se habet esse, quoniam fit ab alio, neque pro seipsa tantum esse suum seruat, quia ipsum communicat corpori, esse tamem habet in se, quia suum esse in eiusdem fundatur essentia, suaeque essentiae actus est proprius, sicuti Solis anima secundum Platonicos in se lucet. & illuminat Solem, ita tamen, ut lumen proprium non amittat. Forma uerò corporalis esse, neque à se, neque pro se habet, ut etiam anima. Neque rursus in semetipsa. Ita enim est materiae dedicata, ut ex ea & materia tale fiat compositum, in quo propriè esse ipsum fundetur, & cuius esse sit actus, forma autem eius non sit ipsius esse proprium fundamentum. Hoc ordine carere natura non debet. Careret autem, nisi esset forma quaedam corporis, non corporea. Huic similis uidetur esse illa Proculi nostri distinctio. Diuinum, inquit, intelligibile ipsummet est appellandum, intellectus autem purus suijpsius, atque in seipso.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
