# Opera omnia 334.5-8

Ficino, Opera omnia, 334.5 to 334.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/334.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/334.5

Intellectus deinde animalis tùm suijpsius, quia esse suum in sua essentia possidet, tum alterius, quoniam ex ipsa sua rationali uita, uitam aliam ratione carentem, quasi imaginem diffundit in corpus. Natura post haec, id est, uitalis complexio, quasi umbra propter uitam ab anima infusam in corpore iam ipso resultans, duntaxat alterius est iudicanda, id est, corporis, cum quo extenditur atque diuiditur. Corpus denique ob conditionem eius ex se diuersam ac penitus dissipabilem propriem alterum appellatur. Vbi apparet in ipso rerum ordine intellectum animalem, siue animam intellectualem medium obtinere. Similem quodammodo ordinem Porphyrius ex mente Platonis in commentarijs in Timaeum afferre uidetur, in sex uniuersum gradus ita distinguens, aliqua solum esse, aliqua solum fieri, alia esse simul & fieri, alia fieri simul & esse probat. Praeter ea praeponit omnibus aliquid super esse, & fieri, supponit quoque omnibus aliquid sub esse atque fieri collocatum. Esse quidem dicit omnem mentium latitudinem, siue mentes in seipsis sint, siue men tes in animabus. Contrà uerò fieri uult latitudinem sensibilium, siue elementalia, siue coelestia sint. Esse autem simul & fieri animarum genus. Ac uicissim fieri atque esse ipsam uniuersi naturam uniuersum uiuificantem, quae quidem eorum quae fiunt, summitas est. Atque quatenus per corpora distribuitur, fieri dicitur. Quatenus uerò per se minime corporea est, dicitur esse. Denique omnibus praeponit quidem bonum, subijcit uerò materiam. Quorsum haec? ut intelligamus non posse ordinem uniuersi continuari, nisi sint formae intellectuales simul, corporumque uiuificae, solis enim his conuenire id potest ut semper esse simul fieridicantur. Esse quidem per substantiam prorsus indiuisibilem; subitumque intelligentiae ipsius intuitum, fieri uerò per temporalem reliquarum actionum discursionem. Talem quandam formam esse oportere ratio haec Pythagorica persuadet. Incubat, ut Timaeo Locrensi placet, Deus pater materiae matri formas tan quam proles generaturus. Est in patre foecunditas efficax formarum omnium, est in ma tre foecunditas capax formarum, praecipuè corporalium. Est in patre actus formarum efficax, est in matre potentia formarum capax.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
