Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 334.9
Unproofread scanNot analysed yet
Nascuntur proles matri similes, multae formae uidelicet, quae ex materiae fundo emergunt, &in idem denique immerguntur, sicut uasis aurei sipura ex auro, atque in aurum. Nascantur rursus oportet proles nonnullae patri persimiles, si modò plus aliquid pater quam mater in hoc ualet congressu. Huiusmodi erunt formae ex patris actu exilientes in materiae faciem, &inde in patris actum resilientes, quemadmodum splendorà Sole in aurum &in Solem. Illae quidem formae matti similiores prius in materiae uisceribus latent quodammodo, sicut figura ua sis in auro. Latent &in animorum corporumque mundanorum uirtutibus, quae sunt diuini artificis instrumenta.