# Opera omnia 335-2

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/335-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/335-2

Cap. III. Ed quonam modo esse suum impertiunt corpori? Miscent ne ipsum? Minimè. Perit enim & confunditur quod miscetur. An tangunt corpus? Nequaquam. Tactus enim duorum est corporum proprius. Nunquid clauduntur in eo? Neque istud. Non enim loco clauditur nisi corpus. Quid igitur agunt hae formae in corpus quando ipsi suum esse communicant? Penetrant ipsum undique essentia sua, uirtutem essentiae suae dedicant illi. Cum uerò ab essentia ducatur esse, & à uirtute profluat operatio, coniungendo essentiam impertiunt esse, dedicando uirturem, operationes commu nicant, ut ex animae corporisque congressu unum euadar animalis esse, operatio una. Esse quidem hoc animae ipsius est per essentiam, per participationem fit corporis. Non immergit anima esse proprium corpori, sed corpus extollit ad ipsum. Neque capit corpus to tam illius essentiae amplitudinem, sed attingit al: quid pio natura sua, neque sustinet eam, sed sustinetur. Quo autem pacto forma non extensa molem corporis impleat, planè intelliget quisquis considerabit etiam extensam formam plurimum ita se ad corpus habere, ut quaelibet eius pars aequè se ad quamlibet partem materiae habeat, atque uicissim. Itaque cogitare possumus quamlibet huius formae partem in singulis mareriae portionibus esse, easque ita formare, ut tota puncto cuilibet adsit. Verùm huic formae auferamus extensionem, atque interim formandi corporis officium relinquamus. Possumus enim. Nam formare, & aliud, & praestantius est quàm extendi. Itaque si materia extenditur quidem, sed non format, potest aliqua materiae forma formare, ac non extendi. Sic uidebimus indiuiduam formam totamque simul formare, simul materiam totam, & quamlibet pariter eius partem. Ac si uerum sit Pythagoricum illud, uidelicet punctum motu suo lineam facere, lineam uerò superficiem, superficiem denique simili motu profundum, facilè cogitare poterimus punctum idem motu suo seipsum totum indiuiduumque per lon gitudinem & latitudinem, profunditatemque diffundere. Hinc fit ut ubicunque diuidas, tangasue, reperias punctum. Quod quidem si sit accidens, à mole necessario sustinebitur. At si substantia fuerit, sicut anima in se subsistens, moli quidem aderit, atque à mole se iunctum in se perpetuo permanebit. Quomodo adsit mens corpori.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
