Latin
34.5 to 34.8
Ficino, Opera omnia 34.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Anni igitur qui lesum sequuntur, à Messia incepisse Iudaica computatione uidentur, praesertim quia in eo libro asseritur ab initio mundi ad Messiam quatuor annorum millia intercedere. Secundùm uerò Hebraeorum omnium computationem hodie mundus agit annorum quinque millia &ducentos insuper atque triginta quatuor, iam diu igitur Messias uenit. Quarta opinio fuit magni cuiusdam uiri, quem Rabi nominauerunt, qui in libro Camedrim ait: Omnes terminos de aduentu Messię assignatos iam perijsse, redemptionemque in poenitentia sola consistere. Hic quam uis fortasse de Christiana poenitentia non loqueretur, ueritatem tamen quodammodo reticere non potuit. Eodem tempore quidam huius authoritate fretus, quia terminos omnes praeterijsse crederet, exclamauit: Vae animabus Messiae terminos computantium. Quinta fuit Chahadie, qui in libro de credendis, diligenti dinumeratione conclusit quendam Messiae terminum, qui supra trecentos quadraginta annos iam perijt. Sexta Mosis Aegyptij, summae apud ludaeos authoritatis uiri, qui quamuis in Deuteronomio Messiae tempora inquiri prohibeat, tamen in quadam ad Africanos, ludaeos Epistola scribit, se ex certissima antiquorum traditione habere, Messiam nasciturum esse anno à mundi exordio quater millesimo &insuper quater centesimo septuagesimo quarto. Hoc autem tempus ex eorum computatione septingentis sexaginta annis nos antecessit. Septima Mosis Gerundensis, qui in commentarijs Pentatheuci, Messiam oriturum affirmat, anno à mundi creatione quinquies millesimo centesimoque &decimo octauo, cui consensit Leui Benguerson in commentarijs Danielis, sed hic terminus pluribus, quàm centum annis nos praecessit. Frustra igitur expectant ulterius ludaei Messiam, imò &quicunque post esum expectauerunt decepti sunt. Non enim considerauerunt quod alibi dixit Daniel: In diebus regum istorum suscitabit Deus coeli regnum, quòd in aeternum non corrumpetur, coeleste scilicet Christi regnum. Dicite quaeso ludaei, cur Magi illi diuini Messiam uisuri, statim nato lesu Ierosolimam profecti sunt, &Herodes sciscitatus à legis peritis Messiae tempus, &patriam, infantes illos fi liumque suum occidit, quòd testatur Macrobius &Philosnphus &Gentilis, nisi quia sapientibus ad Messiam pertinere loca illa, &tempora uidebantur. Vnde multi periti lesum uiuentem taquam numen uenerati sunt. Nathanael &Nicodemus, alijsque quos loannes Euangelista principes nominat, qui propter ludaeorum metum clam illum ueneraban tur.