# Opera omnia 341-2

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/341-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/341-2

Cap. VIII. Latonici & Peripatetici omnes consentiunt hominem mouere seipsum, actionesque humanas ita disponi, ut homo ipse, qui operatur, suarum operationum sit dominus. Agere autem rationaliter certo modo ratiocinando, antequam exe quatur. Accipere primùm uniuersalem regulam, deinde subiungere opinionem particularem, tertiò inferre conclusionem hoc pacto: Omne bonum eligendum, cibus ille bonus est, igitur ille cibus est eligendus. Prima argumentationis huiusmodi pars solius est mentis, secunda potest esse etiam phantasiae, tertiaque similiter. Et sicut in sola mente est uniuersalis regula iudicandi boni, ita in ea sola uniuersalis appetendi boni uoluntas, in phantasia non potest esse nisi particularis opinio, appetitioque particularis. Quando affirmant hominem libere mouere seipsum, non solam mentem accipiunt, in qua mouere est ad opera potius, quàm moueri, non solum animal, in quo moueri est & cogi ad opus potius, quàm libere ducere, sed ambo simul accipiunt. Quòd si ambo simul speciem quandam, & personam unam humanam efficiunt, mens erit forma uiuifica corporis. Sin minus, nusquam reperietur aliquid, quod libere moueat semetipsum, sed mens quaedam animali propinqua animal coget ad motum, sicut uiolentia lapidi immissa à iaciente lapidem pellit in altum. Atque ita confictum erit libertatis nomen, sicut persona hominis est conficta. Omninò autem posita una (ut uult Auerrois) mente, quicquid ad quaesita responderis, aut absurdum erit, aut nobis quidem conueniens, Auerroi autem minimen. Siue enim mens illa mouet nos natura, certe continuè similiterque mouebit, sicut intelligentia coelum: nam sic illam nobis sicut coelo intelligentiam adhibent. Siue uoluntate, aut per illam coget nos, atque ita liberi nunquam erimus, nihilque erit in ordine rerum, quod liberè moueatur, aut persuadebit, quo admisso, quaeram quónam pacto ego scilicet animal cogitatiuum, persuasionem illam percipio, ad quam non aliter possum, quàm per intelligentiam peruenire.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
