# Opera omnia 341

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/341

Hinc in tertio libro de Anima dicit: Quum intellectus non sit à corpore separatus, perscrutandum erit aliâs, utrum formas à corpore separatas ntelligere possit. Euidentissime autem in libro Naturalium secundo id aperit, ubi uult animam hominis esse naturalem, & separatam à materia, atque coniuncta. Coniunctam quidem esse dicit, quia terminus sit generationis humanae, separatam uerò eam arbitror dicere, propter intelligentiam. Haec uerò neque de anima cogitatiua, neque de unica mente rectè intelligi possunt. In libro etiam duodecimo de Diuinis. ubi negat formas materias suas praecedere, sequi uerò post materiam, eam duntaxat formam concedit, quę sit anima intellectiua, manifestè declarans animam nostram esse formam corporis, incipere cum corpore, neque tamen desinere. Neque intelligi uerba illa possunt, de Auerroica mente, quae intermouentes causas numerabitur potius, quàm formales, & corpus antecedit humanum, neque corpori nostro ab ipsa genitura coniungitur, quod est contra ordinem illum, quo Aristoteles in secundo libro Animalium utitur, ubi ab ipsa origine nobis adhibet intellectum, licent extrinsecus descendentem. Theophrastus quoque & Themistius intellectum ab initio coniungi nobis, atque esse animae nostrae insitum confitentur. Quod si legitur apud Aristotelem, quod genitum est, fore corruptioni obnoxium, nihil ad animum, quae non per motum genita est, sed creata momento. Verùm sit omne quod coepit, apud Aristotelem corruptibile, dummodo natura sua sit tale, seruetur tamen semper Dei uirtute, quod à Deo processerit sine medio, quod totum à Pythagora inuentum est, à Platone probatum. Si fuit semper hominum generatio, extet nunc multitudo animarum innumerabilis, dummodo in eadem specie sint. Species uerò infinitae esse non possunt. Res autem eas, quae & spiritales sunt, & eiusdem speciei, esse posse innumerabiles ex eo indicant quidam Peripatetici, quod à calore & lumine innumerabiles imagines in aëre procreantur. Sunt tamen Philosophi nonnulli, qui non semper fuisse generationem hominum arbitrentur. Mitto nunc Pythagoricum illud, generationem scilicet sempiternam, sempiternum quoque certumque numerum animarum corpora commutantium. Ratio tertia, quia homo liberè seipsum mouet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
