# Opera omnia 345.1-4

Ficino, Opera omnia, 345.1 to 345.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/345.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/345.1

Cap. IX. Votiens natura una duas habens dissimiles uires agendi; in actum unius nimis intenditur, ab alterius actu fermè desistit. Ideò conuiuae acutè audire lyram simul, & epulas gustare uix possunt. Quòd si intentissima degustatio non impediret auditum, has uires duas non unius substantiae, sed duarum esse affirmaremus substantiarum. Actus autem alendi & sentiendi intentissimi humanam intelligentiam impediunt, atque haec illos. Quod significat intellectum esse ipsius eiusdem nostrae animae uim, cuius est nutriendi uirtus, & sentiendi. Respondebunt ad haec Auerrois sectatores, sensum & phantasiam duas esse animae nostrae uires, atque ideò se inuicem impedire. Actu uerò phantasiae, propternimiam sensuum intentionem remisso, debilitari insuper mentis actum, non quia mens in eadem sit anima, qua phantasia, uel sensus, sed quia ad creandas & uidendas species mens phantasiae indiget ministerio. Quanquam non pertinet ad Auerroicos dicere phantasiam propter intentionem sensuum remitti, qui putant phantasiam esse motum factum à sensibus, Neque etiam uerisimile est phantasiam studio nutriendi multum debilitari, tamen dimittamus nunc alimoniam, atque sensum, phantasiam uerò accipiamus, & mentem. Ego certe hoc experior in me ipso, intenta nimium phantasia remitti humanam intelligentiam, uel rationem, atque contrâ, adeò ut uacetmens, siue ratio plurimùm, quando nimis imperat phantasia, etiam si sana & sobria phantasia sit, atque econuersò. Quemad modum & sensus, etiam si sanus fuerit, quando attentius circa externa uersatur, distrahit phantasiam, atque contrà. Rursus quando in somniantibus, ebrijs, iratis, amantibus, amentibus, & phreneticis, phantasia tota animi attentione suas in se uolutat imagines, nónne omne mentis humanae, uel rationis iudicium consopitur? Quando autem in con templantibus ratio diuinis considerandis ardentem figit intuitum, an non silet maximè phantasia, & si quid interpellat, tacere statim à ratione iubetur, neque permittitur aut affectibus efferri nimium, aut per consuetas ambages latius euagari? Quis ergo negabit mentem & phantasiam eiusdem animae uires esse, cûm sua se uicissim intentione debilitent?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
