Latin
345.5 to 345.7
Ficino, Opera omnia 345.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum concedamus Auerroicis tantam esse motionis uicissitudinem inter mentem &phantasiam, quanta est inter communem sensum, atque particularem, &sicut imago rei in oculo lucens, inde in sensum relucet communem, similiterque &actus uidendi ab oculo in communem redundat sensum, ita à phantasia tum simulachra, tum actus in mentem continuo refulgere. Quanquam mihi uidetur etiam maior esse uicissitudo inter mentem &phantasiam, quàm inter interiorem sensum, atque exteriorem, quia à mente in phantasiam tam simulachra, quàm actus reuerberantur: ab interiore au tem communique sensu in oculum, quomodo id fiat, non planè uideo, neque ipsi declarant. Quòd si &hoc quandoque fieri in somniantibus asserant, esto. Inueniam rursus aliud. in quo illarum uicissitudo horum uicissitudinem superet. Quippe inter mentem &phantasiam non speciei actúsque tantum, uerùm etiam affectus, habitusque mutua fit commutatio, quae interhunc &illum fit unquam. Quum igitur menti ad phantasiam multò maior cognatio sit, compulaque insolubilior, quàm sensui communi ad alium, &tamen sensus hic &ille in eadem anima sint, cur non mens quoque &phantasia in anima sint eadem? Cur mens aeterna usque adeò erga temporalem phantasiam fermè semper afficitur, ut obsequatur ipsi, &blandiatur, ac dolente illa, siue gaudente, condoleat (ut ita dixerim) &congaudeat, nisi eiusdem naturae &substantiae fundamentum utrisque subijciatur. Quonam pacto uis phantasiae finita uim mentis quodammodo infinitam saepe comitatur agen do, ut quousque illa speculatur, eousque haec illa cogitet, nisi substantia eadem aequet utrasque? Nunquam fit inter aliqua duo subita, facilis, integra commutatio qualitatum, nisi communis illis materia subsit.