# Opera omnia 346.5-7

Ficino, Opera omnia, 346.5 to 346.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/346.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/346.5

Nos ad haec inferemus. In mentibus illis esse species corporum incorporeas, per quas de corporibus iudicant. Propterea si intellectus hic eas intelligit, ab eis accipit corporum cognitionem. Nihil ergo opus est, ut à corporibus eam accipiat. Tum illi intellectum hunc asserent infimum esse, in seipso subsistere, ac nobis haerere. Quantum in se subsistit comparari ad mentes superiores, ut perspicuum uitreumque corpus ad lucem, easque perspicere. Quantum nobis adhaeret, haurire species à simulachris, & corporalia intelligere. Nos ad haec primum quidem dicemus superuacuum id esse, ut intellectus, qui semper inspicit corpora in corporum causis, eadem quoque semper uideat in simulachris, & qui habet in aeternitate, quotidie mutuetur à tempore. Deinde non quia nobis adhaeret, à simulachris accipit species, sed quia illas hinc capit, adhaeret. Vt enim arbitratur Auerrois, ex eo solùm coniungitur intellectus, quòd speciebus formatur à nobis acceptis. Ergo considerandus est intellectus prius, quasi praeparatus per quandam potentiam ad huiusmodi species capiendas, quam nobis adhaereat. Non igitur per hoc, quod haeret nobis, est ad huiusmodi species praeparatus, nism forsitan opinetur ipsum haerere nobis quantum ad naturae spectat propinquitatem, id est, intellectus illius naturam esse gradu quodam nostrae animae proximam. Si ita sit, nihil amplius consequetur, quàm ut mens huiusmodi nostram animam moueat atque formet. Dignior enim gradus quando propinquat inferiori non accipit ab eo, sed tribuit. Sphaera lunae sphaeram mouet ignis, non mouetur ab illa. Cur ergo mens haec scientiam mutuatur ab anima potius, quàm mutuet?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
