# Opera omnia 346

Ficino, Opera omnia, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/346

Quapropter neque intellectus tam facile fieret unquam phantasticus, aut phantasia intellectualis euaderet, neque ille irrationalis efficeretur aliquando, aut illa rationalis, nisi commune subesset utrisque subiectum. Sicut enim rota altera mouet alteram, quia eidem machinae innituntur, sic duo illi appetitus, rationalis scilicet & irrationalis, sese mouent uicissim facillimè tam impetu, quam iudicio, quia in eadem animae substantia sunt. Hinc Aristotelicum illud in libro de Anima tertio: Quemad modum sphaera mouet sphaeram, sic concupiscentia uoluntatem, non autem concupiscentia mouere, nisi sit aut quasi sphaera superior trahens inferiorem, quod nemo unquam dixerit, aut sphaera eidem artificio cui & mens connexa. Quinta ratio, quia separata mens non indiget phantasia.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
