Latin
347.1 to 347.4
Ficino, Opera omnia 347.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe si superior est, &tantò praestantior, quantò arbitratur Auerrois, debet ipsa quidem per se sapere solùm, anima uerò per ipsam, praesertim cùm eodem modo mens haec coniuncta it corpori, quo &mens coelestis est coelo, ut uult Auerrois. Quapropter sicut illa nihil capit a coelo, ita haec nihil à corpore. Neque nobis obijciant Auerroici, sicut coeleste corpus luis formis plenum est, sic eius mentem suis esse plenam, nostram uerò nouas semper formas accipere, sicut corpus nostrum formas suas continue uariat. Obiectio haec nihil efficit. Ea siquidem artificis actio modum sumit ab instrumentis, quae per instrumenta ransigitur, sicut sectio, &similia. Ea uerò quae in sola mente artificis permanet, ut disponendi operis consultatio modum ab instrumentis non accipit. Quare non decet dare modum intelligentiae ex ipso corpore, per quod intelligentia non expletur. Interrogabimus deinceps Auerroem, nunquid mens dum in nobis intelligit, perfectior fiat, an imperfectior, an neutrum. Si neutrum, inanis erit perpetua haec agitatio, nihil operando proficiens. Imò nec operabitur quidem, nam ad indifferentem terminum non fit motus. Si perfectior, aeternae mentis perfectio semper à simulachris temporalibus depende bit. Semper id quod est imperfectum, id quod perfectius est, perficiet, praesertim quum non aliter uelint moueri, ac formari eam à phantasia nostra, quàm à corpore speculum. Sin imperfectior, quomodo semper mouetur ad imperfectum? Quo appetitu assiduè nititur an defectum? Et quod imbecillius est, qua ui semper inficit quod est pręstantius? Nónne Auerrois ipse, ubi de mentibus disputat separatis, inquit eas quum per suam essentiam aeterna cognoscant, temporalia nulla cognoscere, alioquin, ut inquit ipse, &,ut suo utar uerbo, uilescerent. Si ita est, sequitur ut ex Auerrois sententia temporalis cognitio ibi defectum afferat, ubi cognitio est aeterna. Quum igitur intellectus humanus (quod ipse asserit) semper aeterna cognoscat, non modò frustra dicitur intelligere temporalia, quoniam hinc perfectior non euadat, sed etiam qui fiat hinc imperfectior.