# Opera omnia 347.5-8

Ficino, Opera omnia, 347.5 to 347.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/347.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/347.5

Ego certè imperfectiorem fore mentem illam aeternorum speculatricem in nobis ob eam cau sam arbitror, quòd semper hic falsis illuditur imaginibus, curisque turbatur. Atque hanc eius intelligentiam in rerum natura superuacuam esse, quia conferat nihil, nec ullius finis gratia sit instituta. Animis quidem nostris quid tribuit sui? Nónne particularem ratiocinationem humanus animus natura habet sua, perque illam, ut putat Auerrois, instruit mentem, imò saepe illudit, & turbat? Vniuersalem uerò discursum neque ex se habet, neque capit à mente. Non enim est capax uniuersalium aeternarumque rationum particularis animus, & mortalis. Si enim eas caperet, intelligeret sanè, atque intellectus esset, & sempiternus. Nihil igitur confert nostris animis huiusmodi compula, nisi fortè conducere putas nobis ex eo mentis praesentiam, quod nos contra naturam nostram trahit inuitos, & falsis implicat fabulis, dum fallaci spe diuinorum, priuat nos praesentium bonorum iucunditate. Sed neque menti prodest, ut diximus, quae quum diuina sit, non est ad hunc hominem tanquam ad finem referenda: hominem, inquam, ab illius esse seiunctum. Rursus quum per suam essentiam supernas rerum uideat causas, in quibus causae omnes mediae, & effectus quilibet continentur, ideóque in illis, perque illas perspiciat corporalia omnia, nihil nostris eget phantasiis, & sensibus ad corporalia discernenda, praesertim quia inest illi, secundùm Auerroem, agens ille intellectus, qui quum in aeterno sit actu, per quem naturam intelligibilem singulis potest sensibilibus commodare, potest & magis, & prius capacem intellectum eodem intellectuali splendore replere, atque in eo tum species supernarum rerum sibi ingenitas capaci offerre, tum per efficacissimam uirtutem sui uniuersales specles illas in conceptus particulares deducere. Nam si potest ex particularibus contingentibus uniuersalia fingere, potest etiam ex uniuersalibus uel innatis, uel inspectis diuinitùs particularia quaeque concipere, praeser tim quum essentia sit capace superior, atque munus hoc iam ab aeuo semper expleuerit. Neque rursus dicendum est, tum mentem, tum animal propter compositum ex utrisque coniungi. Non enim ita iunguntur, ut uerè unum ex utrisque conficiatur. Neque decet partes ueras ad falsum totum referre, quasi finem. Fortasse dicent conferre copulam illam ad mundi decus & ornamentum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
