Latin
Cap. X
Ficino, Opera omnia 348
Unproofread scanNot analysed yet
Ego uerò non puto mundum superfluo hoc ornari figmento, imò portento, quod unicum habet caput, &illud quidem, licet diuinum sit, tamen chamaeleontis instar colores uariat pro obiectorum uarietate. Crura insuper habet innumerabilia, caput manet, crura semper amputantur, rursusque repullulant. Neque tolerabimus eos, si dixerint monstrum hoc ad rerum, tum superiorum, tum inferio rum connexionem conducere. Quo enim pacto connectet cętera, quod ipsum in se non modò non est unum quiddam, sed neque connexionem suscipit aliquam aliunde? Vnam quandam formam esse oportet in mundo, quae superiores formas nectat inferioribus. Nam formae unitatisque officium est connectere. Atque in ea congredi oportet formarum omnium proprietates, ita ut formae superiores remittantur quodammodo, atque ad inferiores deijciantur, inferiores autem intendantur, extollanturque ad superas. In illo autem Auerroico monstro nec forma inuenitur una communis, nec extrema inuicem in se commigrant, sed dum singula quod suum est seruant, remanent dissipata. Denique si intellectum esse dicant ubique sub Luna, frustra ibi ponent ubi nullum unquam sunt homines, ut puta in summo aere, innauigabili aequore, terraque inhabitabili. Ibi enim nihil intellectus unquam proficit, neque mouet quicquam. Peripatetici uerò diuinas mentes nusquam designant, nisi ubi accommodatè regunt aliquid, atque mo uent. Quòd si dixerint illic illum esse duntaxat ubi sunt homines, duo statim sequentur absurda. Primum, quod totus erit in duobus hominibus longissimo inter se interuallo distantibus, neque tamen erit in medio, quod natura non patitur. Alterum, quod motis hominibus, ipse quoque mouebitur. Moueri tamen uel per se, uel per accidens substantiam illam, quae neque corpus sit, neque forma propria corporis. Peripatetica fecta non solet admittere. Proinde qua ratione tam diuina mens homunculum oberran tem rarissimeque mente utentem, quasi pedissequa passim comitetur, quis explicabit? Nunquid naturali necessitate? At uerò super est, &hoc neque ad esse, neque ad bene esse suum indigere uidetur. Sed neque uiolentia, neque consilio licet fingere. Neque licet afferre, quod ideò mouetur moto homine, quia naturaliter humanae speciei accommodatur. Non enim aliter illum huic accommodant, quàm coelo mentem, quam tamen unà cum coelo moueri non putant. Postremò, si dixerint mentem moto homine non moueri, fateri compellitur tum mentem quandoque procul ab homine, tum hominem procul à mentis praesentia uiuere. Ratio sexta, quia intellectus uterque est uirtus in anima.