# Opera omnia 351.1-4

Ficino, Opera omnia, 351.1 to 351.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/351.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/351.1

Cap. XII. Xomnibus, quae contra Auerroem adducta sunt, duo concludimus. Vnum ean dem esse in homine animam, quae corporalia format, & formatur ab incorporeis. Hoc enim medio solum diuinorum radij usque ad infima transmittuntur, si idem quod ab illis illustratur, haec illustrat. Imo & hoc medio infima ad sublimia reflectuntur, si idem regit infima, regitur à supremis. Concludimus & alterum, quòd humanae mentes ad numerum hominum numerantur, ita ut uel specie inuicem distinguantur, ut opinantur Magi, aut certè numero, ut posteriores Theologi asseuerant. Quot enim corpora hominum sunt, totidem & uitales complexiones, totidem uiuificae animae, totidem animarum mentes. Fermè enim sicut ad corporum distributionem distri buuntur complexiones, atque ad has uitae, sic ad uiuificarum animarum numerum men tes distribuuntur, quae uires sunt animarum. Non tamen ex distinctione corporis tanquam ex causa substantiae uirtutisque incorporeae distinctio, sed ab ipso formatore incorporeo prouenit. Rationes uerò illae Auerrois, quibus ab initio quaestionis negabat intel lectum esse corporis formam, nihil contrà nos ualent. Id enim efficiunt, ut non sit forma corporalis esse proprio carens, ac dempendens à corpore per essentiam. Nos autem eum esse uolumus non talem formam, sed in esse proprio subsistentem, & materiae dominam. Caeterum ut refellantur nonnullae insuper captiunculae, quibus Auerroici Platonicos captare obnixem student, meminisse oportet, non esse praeter naturam animae humanae, ut corpori coniungatur, sed animae huic sempiternae, naturale esse, ut semper cum sempiter no sit corpore, atque coelesti, & cum temporali corpore atque terreno sit ad tempus, sicut & planetae, cuique naturale est, ut semper in sphaera sua sit, ad tempus autem sub tali signo, uel tali. Postquam uerò discesserit à corpore, naturale est rursus conciliari, ita ut seorsum à corpore maneat cum affectione quadam ad idem corpus iterum reuertendi, sicut & la pis etiam sursum positus manet integer, sed interim pro uiribus ad inferiora declinat. Et planeta discedens à signo, naturali ordine ad idem quandoque reuertitur. Redituram ue rò quandoque animam in eiusdem corporis habitaculum, ne in sempiternum frustrà sit naturalis affectus, Magi & Aegyptij cum Platonicis consenserunt. Alioquin uiolentum aliquid esset aeternum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
