# Opera omnia 352.1-4

Ficino, Opera omnia, 352.1 to 352.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/352.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/352.1

Quantitas, inquam, indeterminata primùm propter materiae ipsius infinitatem, deinde ad certam figuram determinata propter praesentiam animae, quae certè speciei tradit initia. Nemo dubitat materiam naturali quodam ordine antecedere quantitatem. Causae quidem naturales, quia loco temporique subiectae sunt, ideò localiter & temporaliter agunt, unde & paulatim opus transigunt, partemque tum tem pore cum loco post partem. Quapropter opus eiusmodi non possunt alibi, quàm in materia iam extensa perficere. Deus autem quia omnem tum localem, tum temporalem diuisionem exuperat, modo agit prorsus indiuisibili, indiuidu amque potest formam ipsi materiae in eo ipso gradu, quo ipsa antecedit quantitatem, tribuere, quam sicut & caeteras formas determinata quantitas comitetur, non in anima, sed in materia iacens. Sit unica in homine communis forma totius, atque praecipua, id est, rationalis anima. Sint quoque, ut placet multis, multae partium specie distinctarum formae particulares, obedientes animae, formae carnis & ossis, & nerui, & reliquorum, ex quibus compositum quoddam fiat, quod figurae corporeae, diuisionisque & passionis sit subiectum. Adsit anima corpori figurato, non figuretur. Animam uerò ipsam non esse talis figurae subiectum inde patet, quòd talis figura corporis & antecedit animam, & succedit. Quum interrogatur de ipso totius esse, nonnulli respondent, per ipsum substantiale animae ipsius esse, fieri esse substantiale totius, quod partium coniunctione resultat. Esse enim animae dicunt, quo esse totius existit, quo & ipsa existit in semetipsa. Atque haec anima in pede quiescente non sistitur, sed sistit in manu mota, mouet, & forsitan non mouetur. Sicut enim in corpore locali non subit locum, sed super locum adest, & inest loco, ita in moto corpore alienum non subit motum, sed quodammodo immobiliter est in motu. Ac si currit, cum mentibus currentibus currit transferens, non translata. Ergo quando eodem tempore mouetur manus, pes quiescit, non cogitur anima, quae tota est in utrisque, tota moueri simul, atque quiescere. Sed moueatur, si placet, anima in manu, respondet Scotus, quid cogit eam interim in pede quiescere? Nónne potest in pede immoto mente ipsa moueri?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
