Latin
352.5 to 352.8
Ficino, Opera omnia 352.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam sicut non est impossibile eundem hominem simul totum motibus moueri contrarijs, dum naui defertur uersus orientem Solem, at interim uersus oc cidentem uel pellitur ab alio, uel ipse currit in naui, ita non esset absurdum apud Aquinatem Thomam animam ad statum motumque alterius in diuersis quiescere simulatque moueri. Tota anima est inbrachio, tota est in manu. Amputata manu, anima non truncatur, neque restat in aere, neque se condensat in brachium, neque refugit tempore, (omnes enim haepassiones sunt corporum) sed tota uiuificat brachium solum, quae ante illud &manum uiuificabat. Desinit autem esse ubi erat, non per motum, sed momento operari desinit, ubi operabatur, quemadmodum si frangatur portio aeris exigua in Occidente, &euanescat lumen, quod totum est in Oriente, ut uult Plotinus, totumque in Occidente, cum ea portione, in qua etiam erat totum, non frangitur, sed illuminare desinit portionem, quam prius illuminabat, neque temporali fluxu in seipsum se condensat, sicut neque ab Oriente in Occidentem temporali fluxu sese rarefaciendo protenderat. Momento enim se fecerat praesens, momento sefacit &absens. Si anima ubique tota est per corpus, atque ipsa intelligit sola, intelligit &ubique. In nullo tamen membro intelligit, quia ipsa non est in membris, sed membra potius sunt in anima. Videtur tamen uulgo apud cerebrum intelligere, quoniam intelligentiam phantasia plurimum comitatur: hanc uerò agitatio eorum spirituum, qui sunt in cerebro, sicut affectus phantasiae comitatur agitatio spirituum eorum, qui sunt in corde, uel iecore: affectum quidem iracundiae spiritus sequuntur cordis, affectum libidinis iecoris spiritus. Si quis interroget quid nam sentit, quidue intelligit homo? Peripatetici respondebunt, sed aliter atque aliter. Sentire enim compositi actum esse dicent: primò, quia uis sentiendi in ipso composi ro est ex materia formaque mixti, &anima: deinde &actum animae, quoniam ipsius uirtu te fit sensus. Intelligentiam quoque esse totius compositi actionem. Quamuis enim in ani ma sola intelligentia sit, ideoque possit in separata anima remanere, tamen dum anima est ita forma compositi, ut in unum esse commune concurrat, id totum cuius est id esse, ita per formam operari dicitur, sicut &esse.