# Opera omnia 353

Ficino, Opera omnia, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/353
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/353

Huc illud Aristotelicum tendit: intellectus nul lius actus est organi. Et meritò: non enim in corpore est sicut sensus, sed in anima. Neque, sicut putauit Auerrois, existimandus est esse ab homine, sed ab organo separatus. Neque rursus Alexandri more sic est exponendum, ut sensus quidem singuli singula sortiti sint instrumenta: intellectus autem ipsius corpus totum sit instrumentum. Videmus enim nobilissimas uires non quouis, sed nobilissimo solùm instrumento uti, unde tactus quasi quolibet, phantasia unico atque distincto utitur. Non ergo uniuersum corpus satisfaciet menti. Neque dicendum est, ex omnium instrumentorum conspiratione unam consonan tiam confici, qua uelut instrumento intellectus utatur. Nam si ita se res habeat, intellectus instrumentis omnibus indigebit, eritque maximè uirium omnium organicus, atque mixtus: neque Aristotelicum illud stabit ulterius. Sensus quidem non est absque corpore, intellectus autem est separatus, atque mixtus, nullo prorsus organo utens. Si enim organis uteretur, talis aut talis euaderet, neque omnia ulterius cognoscere posset. Non tamen ita separatus est, quin animae substantia, in qua est corpus, uiuificet: alioquin non dicerent hominem intelligere. Separatus est enim, quia non est in composito sicut sensus, sed in ipsa animae substantia, quae est à composito separabilis. Neque intelligendo utitur instrumento. Quod quidem in libro de Animalium, & somno, & uigilia animalium confirmauit, dicens: Quorum sunt actiones, eorundem esse agendi uirtutes. Quoniam uerò sentire quidem per instrumentum contingit, intelligere autem minimè, idcircò sentiendi uim esse compositi, intelligendi animae propriam esse posse. Solutio rationum Auerroicarum de mente unica.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
