# Opera omnia 355.1-4

Ficino, Opera omnia, 355.1 to 355.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/355.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/355.1

Meminisse uerò oportet, hunc in speciebus ordinem à plerisque poni, ut in angelis uniuersales sint, tum quò ad referendum, tum quodammodo quo ad essendum spectat, in brutis utroque modo particulares. In ani mis hominum singulares quidem sint in essendo, quia sunt in essentijs penitus singularibus, uniuersales autem in referendo, quia sunt in essentijs à materię limite absolutis. Sed haec ipsi uiderint. Afferebat praeterea nescio quid, de scientia, quam tradit magister discipulo, quod ex his, quae aliâs tractauimus, de speciebus ingenitis, facilè soluitur. At enim illa Auerrois argumentatio in ipsum facilè retorquetur. Quippe si docentis scientia non transit in discentem, neque in eo scientiam aliam generat, e duobus alterum sequitur, uidelicet, quòd ipse idem intellectus, qui est in utroque, uel eundem in utroque possideat habitum, uel ex habitu, quem apud unum possidet, alterum habitum generet apud alte rum in seipso. Neutrum fieri potest apud Auerroem. Non primum, quia quum sua illa mens quotidie in cunctis hominibus cunctas calleat artes, easque omnes alij alios doceant, perpetua quadam successione docentium & discentium, sequitur ut habitus omnium scientiarum ijdem omnino sint semper in mente, quod apertè Auerrois respuit. Non secundum, quia scientia erit qualitas efficax, quod ille negat, atque innumerabiles qualitates speciei inter se similes in subiecto eodem simul erunt, quod etiam ille nequaquam admitteret. Quantum enim praeter naturae propositum sit fortuita illa superfluarum qualitatum congeries, in substantia praesertim aeterna, atque diuina, quisquis non uiderit, is erit praeter naturae propositum. Postremò ratiocinabatur Auerrois: Si in duabus mentibus singularibus duae sint species singulares, licebit. eas ad uniuersalem reducere, & utraque mens ad suam quandam reducet, & in utraque rursus mente, utraque species euadet particularis. Quapropter licebit iterum ad aliam absque fine utrasque colligere. Vanum id quidem: Primò quia mentis aspectus excitatur planè a specie, non tamen terminatur in speciem, ut illam necessariò tanquam obiectum inspiciat, sed per eam inspicit rationem rei uniuersalem, quam profectò unam atque eandem, & tanquam unam, duę mentes per duas species intuentur, quemadmodum duorum hominum oculi rem eandem uident, per duas illius imagines. Non ergo ad hoc intendunt mentes, ut species suas ad alias reducant species, sed ut per eas rerum uideant rationes. Quòd si quando ad hoc intendat, non tamen in infinitum progredientur, quoniam uim significationemque hae species habent.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
