Latin
355.5 to 355.8
Ficino, Opera omnia 355.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque non licet eas semper tanquam singulares in alias re ipsa communiores resoluere, sed progrediantur absque fine, si placet. Quid enim prohibet mentem, quae infinitam quodammodo habet uirtutem, sine fine uagari, dummodo infinitum hunc actu cur sum peragat nunquam? Similis argumentatio fieri potest de notionibus &conceptibus, responsio quoque persimilis. Signa quòd non sit mens una tantum. Cap. XIIII. Ostquam respondimus Auerrois rationibus, reliquum est, ut afferamus in medium, quae sint ea signa potissimùm, uel argumenta, quae dissuadeant unum esse in cunctis hominibus intellectum. Signum primum: Si mens adeò diuina est, ut nullum habeat commercium cum materia, una sit initio carens, &fine, tota ubique sub Luna, non est uerisimile eam ita esse suijpsius ignaram, ut in omnibus penè hominibus, praeterquam uno Auerroe, se numero multiplicem esse putauerit semper, &putet. Ego certè non solùm intelligo, sed etiam intelligo me intelligere, atque similiter me sentire. Vnus ergo, idemque sum, qui intelligo, &qui sentio. Vnus, inquam, per esse unum. Alioquin non tam diu &à me, &ab omnibus affirmaretur eundem esse prorsus intelligentem, atque sentientem, sed manifeste discerneretur intelligens à sentiente. Quo enim pacto uerisimile est separatam, aeternam, diuinam mentem, in aeternitate omnia cognoscentem, adeò ignorare se ipsam, ut semper &ubique putet se non intelligere solùm, sed etiam sentire, &mouere, atque nutrire, cum talia, sicut opinatur Auerrois, non efficiat. Signum secundum: Mens, ueritatis locus est. Veritas, mentis est cibus, quo fit, ut se uicissim libenter adsciscant. Quum uerò, aut nunquam, aut uixhumana mens Auerroicę opi monis capax efficiatur, conijcere possumus eam opinionem non esse ueram. Quinetiam ipse Auerrois, non libero suae mentis iudicio, in opinionem huiusmodi incidit, sed quia nesciebat aliter Aristotelis libros in Arabicam linguam peruersos interpretari. Neque sententiam profert, sed uires tentat ingenij. Solùm hoc affirmat, immortalem esse mentem. Esse uerò unam non affirmat, sed opinatur, &dubitat. Inquit autem se conari &fingere, ac posteris occasionem disputandi relinquere.