# Opera omnia 356.5-7

Ficino, Opera omnia, 356.5 to 356.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/356.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/356.5

Quod apertè declarat inesse menti memoriam multò magis, quàm sensui. Quòd si quis dixerit, mentem non tam formatas species, definitionesque seruasse, quàm habitum refotmandi, respondebimus, uim mentis eandem, quae & contrahit, & seruat habitum, in eius naturam iam penè conuersum contrahere in intima sua speciem, atque seruare. Siquidem habitus fundatur in speciebus, species in habitu concluduntur. Proinde si habitus fit à mente, specie, atque actu, ab aliquo istorum stabilitatem suam nansciscitur. Non à mente solùm, alioquin mens posset actui quoque stabilitatem tribuere. Non ab actu, quia nullam habet stabilitatem. A specie igitur? Ergo species stabilis permanet. Neque opus est, quotiens eandem rem speculamur, totiens nouas ab agente formas recipere, prioribus subitò uanescentibus. Si modò tam agens uirtus illa pro natura sua tradidit formas, quam uirtus capax pro natura sua suscepit easdem, atque utriusque natura nobilitatem corporum antecedit, meritò imagines nouae semper recreantur in uisu, quae à lumine creantur externo. In mente autem species permanent, eodem ipso interno lumine, unde primò effluxerant, firmiter illustrante, praesertim quia fi ex eo creatae sunt, quòd rei cognoscendae natura secreta est à mutabilis materiae passionibus, iure permanent immobiliter, ut à substantia mentis omnino stabili fiat transitus inaccidens prorsus instabile, in ipsam scilicet intelligentiam per accidens aliquod stabile, scilicet speciem. Vbi substantia semper est actu, species ex actu migrat in habitum, atque atque contra, intelligentia ab esse in non esse, atque econuerso. Neque simulachris indigent species ut seruentur, quippe cum ipsi etiam phantasmatum assertores confiteantur, quanuis ad intelligendas communes corporum naturas simulachris proprijs egeamus, tamen ad formarum intuitum diuinarum, non simulachris unquam proprijs nos uti solere, sed naturis potius ipsis, quas simulachra comitantur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
