# Opera omnia 357-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/357-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/357-2

Cap. XVI. Vanquam in libro superiore ex Platonis sententia, nouas menti formas non aduenire probauimus, declinemus tamen ad Peripateticos in praesentia, ac no uas fieri formas in mente capace per uim mentis agentis praesentibus simulachris, concedamus, eo uidelicet pacto, ut simulachrum efficacem uim ad speciem creandam non adhibeat, sed occasionis impulsum, quod aliâs declarauimus. Si tota uis speciei uniuersalis efficiendae in agente est, ac tota uis sustinendae eiusdem est in capace uirtute, profectò ab ijs duobus, absque simulachrorum praesentia species con seruabitur. Verùm habeat, si uidetur, simulachrum efficacem uim ad speciem procreandam, dummodo ipsum instrumenti gerat uicem: agens uero intellectus, artificis. Propte rea intellectus agens tanquam causa principalis, in qua tota uis sequentium causarum con cluditur, postquam semel speciem impressit menti capaci, solus ipse conseruat. Siquidem species in mente uigent, etiam dum in ocio torpent simulachra, quae quum apud Auerroem tanquam mouentia extrinseca se ad speciem habeant, nequeunt aliter illam seruare, quam agendo in ipsam, atque mouendo. Mouent autem solùm ut actu sunt, non habitu. Quòd si species in sensu interiore manent diu, prodeuntque in actum, etiamsi non seruentur, excitenturque ab exterioribus sensibus, quantò magis species in mente absque simulachris? Neque comparanda mens est exterioribus sensibus, qui formas absentibus obiectis amitrunt. Non enim formas ueras, sed imagines habent, neque ipsi ui sua conducunt ad imagines fabricandas. Mens autem ueras possidet rationes, per quas ueras rerum substantias comprehendit, atque ipsamet sibi eas effingit. Ideoque potest eadem uirtute seruare, qua finxit. Atqui si species mentis non aliter à simulachris, quam umbrae à corporibus dependerent, nihil haberent in se praestantius, quam simulachra. Ac si quid haberent sublimius, id esset mu nus uirtutis agentis, quo etiam semotis simulachris, seruabuntur. Quòd autem non sicut umbrae pendeant à simulachris, documento nobis esse potest, quòd usque adeò radicitus infiguntur, ut imprimant habitum penitus indelebilem. Neque dicendum est species ideò exiguam essentiam habere, quia uniuersalia referant, proptereaque egere semper simulachrorum fundamento, tanquam conseruatore. Primùm quidem, quia & plura, & meliora, & magis ad essentiam rerum pertinentia continent, referuntque, quam simulachra, ideoque nobiliorem amplioremque essentiam possident. Quòd si quis conceptus generis propter confusionem dispersionemque, & conceptus singularium propter umbratilem illorum naturam paruifaciat, facilè concedemus. Species autem honorari iubet Plato. In ijs enim con sistit mundi perfectio, & scientiae ueritas. Ad has ita singula referuntur, ut partes ad totum, atque etiam ut ad finem. Deinde etiam si propter uniuersalem conditionem indigent conseruante, seruabit, eas potissimùm intellectus agens, à quo naturam huiusmodi nansciscuntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
