# Opera omnia 359.1-3

Ficino, Opera omnia, 359.1 to 359.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/359.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/359.1

Hinc apparet ipsas diuinorum notiones in mente non à simulachris, quae per accidens confluunt, sed ab ipsa mente per antecedentem speculationem iam praeparata seruari. Praeterea quando Platonicam illam seriem connectimus idearum, in qua speciebus ultimis medias quasdam species antepo nimus, atque illis iterum genera subalterna, donec multis gradibus ad latissima genera conscendamus. transcendamus quoque genera, ad eam naturam peruenientes, quę cuncta gene ra extrinsecus ambit, tunc sanè simulachra dimittere cogimur citra species ultimas per uagantia, quę ascensum illum nequeunt comitari, nisi forsitam uniuersalem ordinem in singulis quoque simulachris disponamus. Quod quidem fieri reuera nequit, ac si fingatur, non à phanta sia fingitur. sed à mente, quae interdum notiones innouat ultra notiones, etiam si libuerit in immensum, simulachra uerò non innouat. Neque prohibet quicquam, quod ad mentis naturam pertinent, in aeuum ita nudam simulachris peruolare. Interdum uerò quousque angustiora quaeque resoluit in ampliora, eó usquę simulachra pingit in phan tasia speciebus quodammodo respondentia, ubi species ipsae quia praecedunt, faciunt & conseruant simulachra, non econuerso. Phantasiam uerò formari à mente, ex eo perspicimus, quod subitò in ipsa lucent quamplurima, qualia nunquam, aut acceperat à sensibus, aut excogitauerat. Diuidit quoque imagines, & componit non sine aliqua ratione, & in infinitum fingendo progreditur. Imo à mente fingitur absque fine. Habitus quoque ac mores accipit rationales. Ac multò magis ipsa formatur à mente quàm formet, quoniam si ipsa mentem format quandoque, id non aliter efficit, quàm à sensibus, & à mentis uirtute pulsata. Neque potest formas innumerabiles tradere. Mens autem ex se phantasiam format, & absque fine. Et potest nonnunquam siue affectu suo siue diuino quodam afflatu ad intelligendum absque simulachris prouocari. Quod significat (quod saepe iam quaesiuimus) mentem etiam dum adest corpori, sine corporis auxilio operari nonnunquam, ideoque cum ab eo discesserit, per seipsam multò magis operaturam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
