# Opera omnia 36.5-7

Ficino, Opera omnia, 36.5 to 36.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/36.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/36.5

Mysterium hoc etiam rex Arabum Mahumethes in Dialogo suo admiratur multum, & ueneratur, in Alcorano quoque ueritate coactus ait: Iesus Mariae fi lius, Deique nuntius, suusque spiritus, ac uerbum Mariae Virgini coelitus missum fuit. Daniel. Videbam in uisu noctis, & ecce in nubibus coeli, ut filius hominis ueniens, & usque ad uetustum dierum peruenit, & qui assistebant obtulerunt eum, & datum est ei regnum, & honor, & imperium, & omnis populus, tribus, & linguae seruient ei, & potestas eius aeterna, quae nunquam transibit, & regnum eius quod non corrumpetur. Omnes enim ludaei interpretes hanc parabolam de rege Messia exponunt, quamuis hic de ultima Christi aduentu tractetur. Et ijs uerbis significat Daniel, Deum uenturum sub hominis habitu, Chrislique regnum non temporale, sed aeternum, & spirituale futurum. In quo Esaias uenit, apud quem Christo ita Deus loquitur: Dabo tibi thesauros absconditos, & inuisibiles. Csee: Vocabo non plebem meam, plebem meam, & non dilectam meam, dilectam meam, & non misericordiam consecutam, misericordiam consecuram, & erit in loco ubi dictum est, nos plebs mea uos ibi uocabuntur filij Dei uiui. In eis praedicitur conuersio Gientilium, ac pertinacia ludaeorum, qualis fuit circa lesum. Esaias: Inuentus sum à non quaerentibus me, palàm apparui ijs, qui me non interrogabant. Tota autem die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. In ijs idem, quòd & paulò superius est uaticinium. Dauid: Lapis quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, à Domino factum est istud, id est, mirabile in oculis nostris, haec est dies quam fecit Dominus, exultemus, & laetemur in ea. O Domine saluum me fac, ô Domine bene prosperare, he nedictus qui uenturus est in nomine Domini. Iesus tanquam inutilis reprobatus à pra uis, factus est diuina uirtute in caput anguli, cui duo annectuntur parietes, id est, Genti les, & qui ex ludaeis sunt conuersi. Malachias.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
