Latin
360.5 to 360.8
Ficino, Opera omnia 360.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum neque Socratis phantasia totiens nouum Alcibiadis simulachrum in se fingit, quotiens eodem die obuium prospicit Alcibiadem, sed latens intrinsecus producit in actum. Atque idem oculi facerent, si imagines custodirent. Tertia, quia quotiens duo rem eandem intelligunt, totiens omnino sequuntur absurda. Cap. XVII. Hantasia mea nunc aurum cogitat, tua quoque aurum, mens Auerroica nostris Psimulachris excitata parturit in se auri speciem, &intelligit aurum, percunctamur, utrum nunc in utriusque nostrum unam capiat speciem, unamque intelligentiam auri, an species geminas, geminasque intelligentias, an potius speciem unam intelligent asque geminas, uel econuerso. Nonnulli Auerrois sectatores primam diui sionis huius partem sequuntur, qui ratione huiusmodi confutantur, quia si nostrorum simulachrorum diuersitas nullam facit in mente diuersitatem, temerè nimium gar riunt, quotiens asseuerant mentem illam in me, &in te, imò me &teaurum intelliligere. Sola enim mens ipsa intelliget, &in seipsa, cogitantibus nobis, quemadmodum &ipse Xenocrates in seipso communem unam &utrisque consonam inspicit ueritatem, dum Speusippum audit, &Polemonem in disputando per inscitiam uerbis dissentientes. Praeterea si mens eodem actu intelligendi apud me nunc, &apud te intelligit aurum, cum primum apud te desinit ipsum considerare, apud me considerare pariter denit, cuius contrarium experimur. Negabunt autem id sequi, &sicut apud nos eadem anima brachium manumque uiuificat, atque amputata manu definit hanc uiuificare, non illud, ita inquient mentem cessantem in tuo simulachro, in meo solum considerare, quae ante &in tuo simul considerabat. Exemplum non conuenit, quoniam actus uiuifi candi transit in corpus, actus intelligendi in simulachra non descendit. Ideoque in duobus membris diuersi recipiuntur actus uiuificandi, actus intelligendi in mente una permanet unus. Sed exemplum hoc conuenit potius, ut sicut anima per unam uitam in membris uiuebat ambobus, postea per eandem uiuit in uno, ita mens per eandem intelligentiam apud utrunque considerabat, per quam postea solum in altero speculatur.