# Opera omnia 361.1-4

Ficino, Opera omnia, 361.1 to 361.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/361.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/361.1

Sed neque exemplum hoc satis congruit, quoniam hîc & illic uluere rectè possumus dicere, intelligere autem hîc aut illic minimè. Siquidem per segregationem loci intelligentia conlummatur. Verùm nunquid si oculus eodem aspectu partem exiguae superficiei dextran simul uidet atque sinistram, ac interim subtracta sinistra idem ipse aspectus omnino qui perspiciebat utranque, remanet integer, sed solum terminatur in alteram, qui prius in utramque terminabatur, ita idem actus intelligendi respicit simulachrum unum, qui duo respexe at? Hoc quoque dissonat. Primum, quia non propriè oculus uidere desinit dum uisio manet integra, sed uidere desinit, potius pars illa superficiei, quae frangitur. Sed desinat uidere, quid tum? Nónne aspectus ad locales partes superficiei dirigitur? Vt non ab re dici possit tam hic uidere, quàm ibi, ideoque forte hic desinit quandoque uidere, non ibi. Intelligentia uerò non ad localia simulachra se protendit, sed ad rationem locis exclusam. Quocirea non rectè dicitur, hic perire, non ibi, sed aut nusquam, aut tota ubique desinere. Quid ergo sibi uult temeraria illa responsio, intelligentia modo duo simulachra respicit, modò unum? Non quod simulachra ipsa contueatur, altius enim suspicit. Non quòd ipsa moueat, quia non ex hoc propriè mens intelligit, sed afficit ita simulachra, ut isa, uel intelligant, uel ad intelligendum aliud moueant. An forrè quòd mens à simula chris moueatur? Si ita est, cur non dicebant mentem à simulachris respici potius, quàm re spicere? Sed dixerint: Quid significat ab alijs illam respici? Num mentis species à simu lachris, uelut umbras à corporibus dependere? Sanè hoc ipsum est magnificum Auerrois ipsius inuentum. Neque magis ex hoc sequitur mentem in simulachris intelligere, quàm aut auditum in uoce audire, aut olfactum olfacere in odore. Imò quia dimissis si nulachris auri, ipsa per se in absoluta, atque una auti specie uni, & absolutae se insinuat auri rationi, fit ut seorsum à nobis in ipsa idea per actum unicum intelligat, ac si quando desinit intelligere, semel ibi tota simul desinat & momento.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
