# Opera omnia 361.5-8

Ficino, Opera omnia, 361.5 to 361.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/361.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/361.5

Qui autem species esse simulachrorum umbras affirmant, atque deinde speciem unam a duobus simulachris emanare ac rursus speciem eandem, quae à tuo simulachro prius solo manabat, postea etiam à meo tàm tecum, quàm te desinente manare, similiter delirant, atque illi qui affirmarint, aut unam à duobus corporibus umbram effluere, aut unius corporis umbram eo sublaro ab altero corpore conseruari. Acce dit ad haec, quòd in eodem momento una illa mens per unam speciem, unamque intelligentiam de uno auro ita secum ipsa dissentit, quòd in me iudicat aurum spernendum esse, aspernaturque, in te uerò preciosum iudicat, & affectat. Tanta iudicijs & affectibus repugnantia nequit ab uno principio, quatenus unum est, prouenire. In intelligentia specieque nulla esse diuersitas dicitur, nunquid ergo à simulachrorum diuersitate? Minimè. Nempe simulachrorum diuersitas prius in speciebus intelligentijsque, quàm in iudicijs & affectibus differentiam pareret. Quis ergo consenserit actum unum intelligendi ad contraria iudicia terminari, & repugnantes affectus, quasi idem motus ponssit ad contrarios terminos proficisci. Confugiunt ad hoc eorum nonnulli, ut duo illa simulachra unam quidem in mente speciem faciant. Quae species prout à duobus simulachris proficiscitur, duas parit intelligentias, quae ad discrepantes terminos diriguntur. Sed quis dixerit simulachrorum ueritarem, & quę speciebus pro pinquio est, quàm intelligentijs, species quidem differentes non facere, intelligentias ue rò diuersitas? Praeterea si species illa daturmenti cum diuersis respectibus ad diuersa, non datur penitus absoluta, neque sufficiens est intelligendi principium. Sin non datur ut differens, differentiam intelligentijs non parturiet. Adde quòd nullus sanae mentis unquam concesserit, unam agendi, siue cognoscendi uirtutem, per unam formam in tempore uno circa obiectum idem operationes plures aedere numero differentes, sicut oculus unus circa rem eandem per unicam imaginem non aedit duas eodem intempore uisiones, una enim sufficit, & differentes esse nequeunt, nisi à principijs differentibus Vnde si omnes homines eodem ad uiuendum oculo uterentur perunam Solis imaginem, eodem tempore unam tantum uisionem Solis haberent. Similiter intellectus unus per unam auri speciem momento uno unam auri habet intelligentiam. Neque differentiam huc afferunt duo illa simulachra, quae tanquam praeparationes quaedam, imò incitamenta ad actum praecurrunt intelligendi, non incurrunt unquam, neque concurrunt etiam necessariò. Similis quoque sensuum actibus ad phantasiam est comparatio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
