# Opera omnia 362.1-4

Ficino, Opera omnia, 362.1 to 362.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/362.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/362.1

Neque defuturos arbitror inter illos, qui asserere audeant à geminis simulachris auri geminas menti tribui pecies, unum tamen inde intelligendi actum circa ipsum aurum prouenire. Quod ideo probauimus, quia si simulachrorum diuersitas uim tantam habet, ut in speciebus diesitatem pariat, cum tamen simulachrum atque species diuersis substantijs insint, quantò magis differentia specierum differentiam intelligentiarum pariet, praesertim cum in eadem sint mentis essentia? Nónne etiam apud istos motus unus ad contrarios terminos agit, quando per unam intelligentiam contraria iudicia fiunt, affectusque contrarij? Quid etiam responsuri sunt nobis interrogantibus, nunquid alterutra species seorsum ab alte ra sumpta possit intelligentiam procreare, nec ne? Si nequit. non poterit mens rem aliquam cernere, nisi eius rei in mente imagines geminentur, quarum semper una superflua erit. Si autem potest, utraque suum actum exequitur, fiuntque gemini à geminis spe ciebus actus intelligendi. Recentiores autem Auerroici confitentur à duobus simulachris auri duas in mente eadem formas simul intelligibiles fieri, quas duae sequantur intelligentiae. Principiò liceret in eos cauillari eadem illa ratione, qua in nos cauillabatur Auerrrois, ut aliàs declarauimus. Certum est eas formas inter se secundum speciem non differre, quandoquidem conducunt ad unam auri speciem cognoscendam, suntque ambae intellectuales auri similitudines. Quod si in specie eadem solo differunt numero, in formam aliam communiorem resolui possunt, imò & debent, si modò per eas intelligen tia sit implenda. Resoluantur ergo. Quęrimus utrum communior illa forma una sit omnino in mente apud me & apud re, an differens. Si eadem, per hanc ipsam solam explebitur intellectio, poteramusque ab initio unam ponere. Sin differens, similiter resoluemus. Et quia infinitum digrederemur, praestat unam in principio ponere. Sed cauillationes huiusmodi dimittamus. Si formae intelligibiles usque adeò sequantur simulachra, ut fiant seruenturque ab eis, ac per eandem numerentur, fieri non potest, quin eodem modo singulares sint ad simulachrorum singularitatem, quo & colorum imagines ad singtllaritatem colorum singulares existunt. Quod enim sic astringitur, singularibis necessariò conditionibus eorum subijcitur. Neque conferet illis mens, ut absolutae fiant. Sicut enim non sufficienter illis praestat initium temporale, ac perseuerantiam temporalem, ita non sufficienter praestabit illis absolutam aeternae naturę communitatem. Et cum communitas absolutioque in unitate consistat, mens quae unitatem formis largiri non potest, cum ipsa sit una, sed in hoc uincitur à simulachris communitatem quoque non largietur, sed à simulachris singularitatem praestantibus superabitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
