# Opera omnia 362.5-7

Ficino, Opera omnia, 362.5 to 362.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/362.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/362.5

Proinde in Auerrois sectatoribus suscitabimur, de duabus hisce formis intelligibilibus auri, nunquid per scipsas differant, an per subiectum in quo sunt, an per aliquod aduentitium. Non per seipsas, alioquin secundum eorum doctrinam specie discreparent. Non per subiectum, quod unicum esse dicunt. Non per aliquem peregrinum. Nihil enim aliud hoc esse posset, quàm respectus aliquis, uel ad auri simulachra, uel ad ipsam auri rationem. Profectò per aspectum pertinentem, ad auri rationem non discreabunt, cum ipsa sit una. Sed neque etiam per aspectum ad auri ipsius simulachra. Eatenus enim forma intelligentiae confert, quatenus ab aspectu simulachrorum absoluitur, respicitque naturam oppositam omnino simulachris. à loco uidelicet, ac tempore li beramque. Ergo cum primum forma intellectualis affecta est, simulachra respicere desinit. Sed esto, respiciant formae illę simulachra, ac differant per aspectum, certe non per aspe ctum simplicem discrepant, sed per duplicem. Duo igitur erunt in formis duabus aspectus, non quidem speciei differentes, quandoquidem ad unam specie naturam auri referuntur. Differentes itaque numero. Caeterum per quid differunt? non per scipsos, alioqui specie discrepabunt. Non per subiectum, in una enim mente locantur. Neque dici debent ideo geminari, quia in formis geminis collocentur. Nam concessum est ipsas formas per aspectus potius geminari, non per aduentitium aliquid, quoniam rursus aspectibus aspectus adiungeremus, ac de posterioribus sicut de prioribus ligaremus. Iterum percontamur, utrum respectus illi in formis fundentur, aut in simulachris. Si in simulachris, formae à simulachris respicientur potius, quam respiciant. Si in formis, neque ad formarum ipsarum essentiam pertinent, quia differentiam formis secundùm speciem adhiberent, essentijs formarum adijciuntur extrinsecus à simulachris formarum ipsarum fabricatoribus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
