# Opera omnia 365

Ficino, Opera omnia, Cap. XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/365

Neque ad simulachrorum diuersitatem licet confugere, quae & extra, & infra mentem sunt, ac multa certo intelliguntur tempore simulachro tunc neque intercedente, neque per se, & propriè comitante. Quinta, quia contradictoria in eodem essent. Cap. XIX. Ontradictoria tantò magis sibi inuicem aduersantur, quàm contraria, quantò maior repugnantia est inter esse, atque non esse, quàm inter esse tale, atque tale. Quapropter si contraria in ijdem subiectum congredi nequeunt, multò mi nus possunt contradictoria. Quò fit, ut quisque nostrum in seipso experiatur mentem suam nunquam rem aliquam affirmare omninò simul, atque negare, uelle pror sus ac nolle, etiam si plura rei ipsius simulachra in eius sint phantasia. Neque nunc afferant in medium Auerroici, quòd imago albedinis simul atque nigredinis in oculo sunt, & phantasia, ac rursus earum species simul in mente, in qua etiam sint cognitiones simul contrariorum, quoniam huiusmodi formae, quae extra animam contrariae sunt, ideò in anima non sunt contrariae, quia naturam suam amittunt. In qualitatem enim quandam animae transferuntur, & illam quidem quodammodo imaginariam. Sed assentiri, & non assentiri, uelle ac nolle uim contradictoriam retinent, quia & essentialia potius, quàm imaginaria sunt, & circa eundem animae actum siue affectum esse significant, atque non esse. Igitur quamuis albedinis nigredinisque species in uisu non sint contrariae, tamen uisu alicuius obiecti tanquam albi, ac uisio simul eiusdem tanquam nigri, sic aduersantur inuicem, ut concurrere nequeant, quamuis uisiones ipsae à diuersis speciebus, obiectisque continuem pendeant, sic in mente affirmatio diuinae Trinitatis simul atque negatio conuenire non possunt, etiam si à diuersis simulachris speciebusque pendere dicantur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
