Latin
366.1 to 366.3
Ficino, Opera omnia 366.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si una illa mens per duas species in duobus hominibus ambigat, atque huc feratur, &illuc, quia tamen suijpsius conscia est inseipsa, quid illic ambigat, non ignorat, coniecturisque libratis, ad partem alteram paulò momen to declinat. Ac si absurdum est dicere, in eodem subiecto calorem simul frigusque suscipi, etiam si à diuersis causis duo haec inferantur, igne uidelicet, atque aqua, nonne etiam ridiculum erit, contrarias in mentem opiniones incidere, quamuis à diuersis causis immittantur? Quod enim suscipitur, pro dispositione subiecti suscipitur. Nequit autem subiectum idem modis simul contrarijs esse dispositum ad contrarias simpliciter for mas accipiendas. Fortior insuper erit argumentatio, si de contrarijs habitibus argumentemur. Quum enim habitur confirmari à simulachris ulterius non dependeant, iamque absoluti sint etiam (quod majus est) à proprijs actionibus, non possunt Auerroici dicere contrarios habitus propter contraria quaedam agentia: id est, simulachra pos se concurrere. Quòd autem dicunt mentem duabus speciebus indutam, uicem duorum gerere subiectorum, quibus repugnantia capiantur, ideò non admittimus, quia non pertinet ad eos tantùm speciebus confidere, qui eas uelut umbras putant superficiem mentis ambire. Deinde quia species apud illos peregrini &contingentis actus obtinent locum, mens uerò substantiae, atque subiecti. Non fiunt autem propter duas aduentitias formas subiecta duo, neque suscipitur aliquid formarum ratione, sed ratione subiecti. Vna igitur mens unum est subiectum, licet duas excipiat species, atque ratione ipsius (non specierum) suscipitur quicquid aduenit. Quomodo igitur contradictorijs pateat aditus, ne fingi quidem potest, nisi fortem addiderint, ita se mentem habere ad speciem, sicut materiam ipsam ad quantitatem. Igitur sicut materia per quantitatem exfensa contrarias suscipit qualitates, ita mens uestita speciebus sententias repugnantes. Exemplum minimè conuenit, quia quantitatem esse à materia inseparabilem arbitrantur, speciem uerò menti penitus peregrinam. Praeterea materia non prius per quantitatem formas contrarias excipit, quam in diuersas partes extensione secetur.