# Opera omnia 366.4-7

Ficino, Opera omnia, 366.4 to 366.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/366.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/366.4

Quòd si Auerrois mentem per ipsas species in alias atque alias mentes secari concesserit, forsitan admittemus. Ergo si materiam, licet per quantitatem praeparata sit, non tamen in eodem suijpsius puncto qualitates contrarias accipit, ita mens non admittit contradictoria, etiam si uarijs affecta fuerit speciebus. Natura quippe contradictorium est, ut simul habitare non possint. Nequeunt autem esse simul, etiam si per medium aliquod quis illa conciliare tentauerit. Adde quòd repugnantia si praeparationibus quibusdam suscipienda sunt, praeparationes exigunt repugnantes. Si modò praeparationes, quantum ad certos habitus conferunt, atque cum illis proportione aliqua congruunt, tantum habitus diuersos impediunt, & ab eorum praeparationibus dissonant. Ac si praeparationes ad repugnantia per alias iterum discordes affectiones ab eodem subiecto suscipiuntur, in infinitum errabimus. Sin autem affectione nulla intercedente, absurdum id quidem est, & poterant habitus repugnantes, aequè sicut affectiones sine medio suscipi. Quamob rem si mens nostra sit ad repugnantes contradictoriorum actus & habitus disponenda, opus erit prius aduersantibus inuicem speciebus, atque etiam discursionibus dissonis, quę à speciebus discordibus excitatae, principia ratiocinandi pugnantia sumant, perque dissona media ad conclusiones perueniant contradictorias. Vniuersa haec repugnantia, quae ad contradictoria distrahit, ita neque à mente suscipi sine medio, sicut contradictoria nequeunt. Si quaeratur medium, absque fine quaeretur. Quemadmodum de contradictorijs assensionibus disputauimus, ita de contradictorijs affectibus licet disserere, ut ecce quando mens illa apud Platonem obiectum aliquod uniuersale uult quidem, atque eodem tempore apud Aristotelem non uult, qualis affectus ad phantasias non pertinet, quae non magis attingunt uniuersale aliquid appetendo, quàm cogitando. Contrarios quoque in mente uidemus affectus, quando homines duo obiecta duo uniuersalia simul nolunt, inuicem dissidentia, & quando in rebus incorporeis alij gaudent, alij simul dosent. Denique eadem mens proba erit, & improbasimul, sapiens & ignorans, certa & ambigua, felix & misera, Quid dicent ad hoc? Quod ex repugnantibus actibus affectibusque repugnantes, habitus in eadem mente coalescent, uidelicet & contrarij.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
