# Opera omnia 366.8

Ficino, Opera omnia, 366.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/366.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/366.8

Hoc autem ideò est omnium absurdissimum, quoniam habitus non imaginarium quiddam est, sed naturalis formae gerit uicem: naturalis autem forma procliuitasque per aduentum oppositae formae procliuitatisque disperditur. Diutius fortasse quam decuit, de mente cum his disputauimus, qui mente se priuant, quando eam ab humana specie segregant, quae usque adeò speciei humanae familiaris est, ut neque nos mentem adsciscere sine mente possimus, neque illi mentem respuere sine mente.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
