Latin
367
Ficino, Opera omnia 367
Unproofread scanNot analysed yet
Arbitramur autem nos in superioribus, non Auer roem solùm confutauisse, uerum etiam Mauros illos, qui unam esse omnium animam opinantur. Si enim in mentibus distinctio est, multò maior est in animalibus diuersitas, tum quia mentes humanę magis unitae sunt inuicem, eò quòd pręstantiores sunt, quàm animae inuicem, tum quia si sufficeret anima una nostris corporibus gubernandis, multò magis mens una sufficeret ueritati comprehendendae. Vnde neque credendum est nonnullis adulterinis Platonicis, asserentibus uiuentia omnia per unam mundi animam uiuere, quia non duceremur motu libero, &uarietate consilij, sed impetu subitò, uelut sagittae ferremur. Et si una quadam mundi anima spiraremus omnes, etiam una quadam super mundum mente solùm specularemur. Satis autem diuersitas ipsa &distinctio cor porum mundanorum, distinctionem significat naturarum, naturarum distinctio, distinctionem sequitur animarum, animarum distinctio, distinctionem mentium comitatur, &mentes insitę animabus, animarum retinent numerum. Ridere quoque licet barbarum quendam Dinantem &Manichaeos, qui Dei portiones quasdam esse nostras animas uo lu erunt, siue Deum. Nam hoc esse non posse satis ex quinque illis rerum gradibus in pri mo libro dispositis declaratur. Neque potest Deus aut in animas multas discerpi, quum summa unitas diuidi nequeat, aut materia fieri plurium animarum, ne sit uilior animabus, neue summus actus gerat subiecti uicem. Aut ipse in sua forma consistens, mutari tam frequenter in nobis, quum sit stabile mobilium centrum à uero in falsum, bono in malum, gaudio in dolorem, atque contrâ. Denique si Deus cunctorum esset anima, ut mens in cunctis, quod est in superioribus confutatum. Quoniam uerò Themistius asserit unam fuisse Platonis, Aristotelis, Theophrasti de mente sententiam, si cupimus Peripateticam hanc disputationem felici fine concludere, ueritatem ipsam Platonicam Peripateticamque per plures dispersam interpretes, ita colligamus in unum. Accipiamus ab Auerroe capacem intellectum esse immortalem. Accipiamus ab Alexandro capaces intellectus esse uires quasdam animabus nostris naturaliter insitas, totidem numero quot sunt animae. Concludamus hominum animas immortales esse. Atque haec est conclusio Platonicorum, Christianorumque, &Arabum Theologorum priscis Peripateticis maximè concinna.