# Opera omnia 368.5-6

Ficino, Opera omnia, 368.5 to 368.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/368.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/368.5

Itaque cognitionis ille modus, quo Deus discernit singula, quum sit gradibus infinitis angelico modo imperfectior, imperfectionem certè nullam, imò perfectionem omnem penitus comprehendit. Talis certe est cognitionis di uinae modus, qui per ipsam perfectionem fit infinitam. Denique sicut nobis finitis praestat finita quaedam scire, quàm ignorare, sic infinito Deo conuenit potius infinita, quàm uel nulla, uel finita uidere. Cognoscit uerò distinctè ubique singula, si modò qui causam causarum perfectè tenet, & cunctas, & singulas causas perfectissime possidet. Atque distincta perspectio tanquam perfectior admodum, quàm confusa magis admodum est exoptanda. Sed ne longius digrediamur, pergamus ad reliqua. Angelus quoque cuncta Dei & opera, & singula conspicit. Nempe si nostrae mentis obiectum est esse ipsum uerumque commune, atque ideò ad existentia omnia, ueraque mens humana (licet paulatim) se dirigit, par est ut mens angeli, quae nostrae praestantior est, omnia capiat, &, ut uolunt Platonici, simul omnia. Sed quonam respicit angelus ut omnia uideat? Nunquid in corpora aciem dirigit? Nequaquam. Quia stabilis est angeli mens, cernitque cuncta simul, propterea non potest ea discere à corporibus, quae cursu suo saepius permutata aliàs aliter & alia monstrant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
