Latin
37.1 to 37.4
Ficino, Opera omnia 37.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Esaias: Venio colligere omnes Gentes &linguas, &uenient, &uidebunt claritatem meam, &dimittam super eos signum, &mittam ex ijs conseruatos in Gentes, quae longè sunt, quae non audierunt gloriam meam, &nunciabunt claritatem meam in Gentes, &assumam ex eis Sacerdotes &Leuitas, dicit Dominus. Et alibi apud eundem Deus Messiam sic alloquitur: Parum est, ut sis mihi seruus ad sustinendas tribus lacob, &feces Israël conuertendas, dedi te in lucem Gentium. lem, Primus ad Syon dicet: Ecce adsum, &lerusalem Euangelistam dabo, uidi &non erat uir, nec ex istis quisquam, ut iniret consi lium, &interrogans uideret uerbum, ecce omnes iniusti, &uana opera eorum. Et in sequenti capitulo subdit: Ecce seruus meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit mi hi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum, &iudicium Gentib. proferet, non clamabit, nec accipiet personam, calamum quassatum non conteret, dónec ponat in ter ra iudicium, &legem eius Insulae spectabunt. Rursus alibi: Educam de lacob semen &de luda possidentem montes meos, &haereditabunt eam electi mei, &serui mei habita bunt ibi. Ecce serui mei comedent, &uos esurietis, serui meilaetabuntur, &uos erubescetis, &dimittetis nomen uestrum in iuramentum electis meis, &interficiet te Dominus, &seruos suos uocabit nomine alio. Idem alibi Denum sic loquentem facit: israël me non cognouit, &populus meus me non intellexit. Rursus, Auditu audietis, &non intelligetis, &uidentes uidebitis, &non uidebitis. Incrassatum est enim corpopuli huius, &auribus grauiter audierunt, &oculos suos clauserunt, ne quando oculis uideant, &auribus audiant, &corde intelligant, &conuertantur, &senem eos. Mittam ex ijs conseruatos in Gentes, id est, discipulos Messię, qui manus Iudęorum euaserint, ad Gentes conuertendas, mittam &assumam, id est, ex numero Gentilium, qui conuertentur, con stituam legitimos Sacerdotes. Ex quo patet, quòd etiam Gentiles ad dignitatem Israëliti cam assumi poterant. Vnde Rauanais ludaeus in commentarijs Exodi ait: Tempore Messiae Gentiles conuersi sacerdores erunt, Domino ministrantes. Parum est ut sis.