# Opera omnia 37.1-4

Ficino, Opera omnia, 37.1 to 37.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/37.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/37.1

Esaias: Venio colligere omnes Gentes & linguas, & uenient, & uidebunt claritatem meam, & dimittam super eos signum, & mittam ex ijs conseruatos in Gentes, quae longè sunt, quae non audierunt gloriam meam, & nunciabunt claritatem meam in Gentes, & assumam ex eis Sacerdotes & Leuitas, dicit Dominus. Et alibi apud eundem Deus Messiam sic alloquitur: Parum est, ut sis mihi seruus ad sustinendas tribus lacob, & feces Israël conuertendas, dedi te in lucem Gentium. lem, Primus ad Syon dicet: Ecce adsum, & lerusalem Euangelistam dabo, uidi & non erat uir, nec ex istis quisquam, ut iniret consi lium, & interrogans uideret uerbum, ecce omnes iniusti, & uana opera eorum. Et in sequenti capitulo subdit: Ecce seruus meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit mi hi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum, & iudicium Gentib. proferet, non clamabit, nec accipiet personam, calamum quassatum non conteret, dónec ponat in ter ra iudicium, & legem eius Insulae spectabunt. Rursus alibi: Educam de lacob semen & de luda possidentem montes meos, & haereditabunt eam electi mei, & serui mei habita bunt ibi. Ecce serui mei comedent, & uos esurietis, serui meilaetabuntur, & uos erubescetis, & dimittetis nomen uestrum in iuramentum electis meis, & interficiet te Dominus, & seruos suos uocabit nomine alio. Idem alibi Denum sic loquentem facit: israël me non cognouit, & populus meus me non intellexit. Rursus, Auditu audietis, & non intelligetis, & uidentes uidebitis, & non uidebitis. Incrassatum est enim corpopuli huius, & auribus grauiter audierunt, & oculos suos clauserunt, ne quando oculis uideant, & auribus audiant, & corde intelligant, & conuertantur, & senem eos. Mittam ex ijs conseruatos in Gentes, id est, discipulos Messię, qui manus Iudęorum euaserint, ad Gentes conuertendas, mittam & assumam, id est, ex numero Gentilium, qui conuertentur, con stituam legitimos Sacerdotes. Ex quo patet, quòd etiam Gentiles ad dignitatem Israëliti cam assumi poterant. Vnde Rauanais ludaeus in commentarijs Exodi ait: Tempore Messiae Gentiles conuersi sacerdores erunt, Domino ministrantes. Parum est ut sis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
