# Opera omnia 370.4-7

Ficino, Opera omnia, 370.4 to 370.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/370.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/370.4

Substantia illud est, hoc accidens. Substantia rursus altera corporalis, incorporalis est al tera. Similiter accidens unum est qualitas: alterum quantitas. Corpus item duplex: animatum, inanimatum. Spiritus quoque alij a corporibus separati, alij uerò coniuncti. Diuiditur deinceps unumquodque horum generum usque ad species ultimas: denique species quaelibet in singula infinita. Deus per unam ipsius esse uel boni ideam, quae ipsa Dei na tura est, intelligit omnia. Primus angelus exempli causa duas fortè habeat ideas, alteram substantiae, alteram accidentis per quas omnia substantiarum & accidentium intelligat genera, prout radius ille diuinus, qui in Deo perunam ipsius esse, uel boni ideam formatus erat, iam in primo angelo in geminas sese diuidit formulas, dum discedit ab uno, atque ideis substantiae accidentisque uestitur. Secundus angelus duplicata rursus radij uarietate quatuor inde ideas accipiat: duas ad genus substantiae pertinentes, duas ad accidentis genus, unam scilicet ideam substantiae corporalis, incorporalis substantiae alteram. Rursus unam accidentis eius, quod est qualitas, alteram accidentis eius quod est quantitas. Per has quatuor ideas, omnia rerum genera, quae sub communi substantia & accidente communi comprehenduntur, intelligat. Tertius angelus per duplicatum rur sus radium multipliciterque diuisum octo ideas suscipiat, per quas totidem intelligat, quot primus atque secundus. Vbi apparet sublimioribus mentibus uniuersaliores ideas inesse, sequentibus paulatim minus uniuersales. Siquidem una idea in illis tantum sub se continet, tantumque significat, quantum duae in his ideae. Semper enim descendendo una geminatur in duas. Atque ita geminatur gradatim, quousque ordo mentium infimus qualis est anima rationalis, tam multiplicem radium diuinum accipiat, quantùm ille in spiritibus potest fieri multiplex. Potest autem in illis usque ad ideas rerum ultimas diuidi, ita ut totidem prae se ferat formulas, quot rerum à Deo creatarum sunt species, ut speciei humanae ideam habeat unam, unam equinae, similiterque de alijs. Singulorum uerò hominum & equorum figuras singulas radius ille non facilè, aut cuilibet ostendit expressas. Nam cum sit penitus absolutus, formulas prae se fert modò praecipuè absoluto.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
