Latin
THEOLO
Ficino, Opera omnia 370.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sanè Platonici mentes supernas existimant, sicut ideas rerum materialium in materiales, generabiliumque ingenerabiliter continent, ita &particularium rerum ideas duntaxat uniuersales habere. Cogitemus hominis animam nunc primùm ex Deo manantem, neque dum corpus indutam, ut ab occupatione corporis libera in entionem prorsus omnem in mentem propriam dirigat, ubi pro natura sua duntaxat accipiat radij illius perpetuo sibi adstantis &inspirantis influxum. Quid per huiusmodi radium naturaliter capiet anima? Tot ideas, quot sunt rerum species creatarum, unam speciei cuiusque ideam. Per ideam hominis quid intelliget? Naturam tantum cunctis communem hominibus, singulos sub ea homines non uidebit. Idem per ideam equi faciet, &reliquorum.