# Opera omnia 371.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 371.1 to 371.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/371.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/371.1-2

Cap. II. Irabilis profectò uirtus est haec humana ratio, animae rationalis propria, per quam sumus homines. Accipit à phantasia singula, à mente communia, & in unum congregat utraque, & sicut in homine mortalia cum immortalibus copulantur, sic in huiusmodi ratione temporalia simulachra speciebus iunguntur aeternis. Quod nisi in mundo efficeretur alicubi, restaret formarum series interrupta. Fieri autem nequit, nisi rationalis animus terreno corpori coniungatur. Ratio tertia, ut tàm radius diuinus, quàm eius formula reflectantur in Deum. Cap. III. SAcit in hoc iterum aliud mirabilius, quoniam diuinus ille radius idearum plenissimus, postquam ad animam usque descendit, transit per uitalem animae uim, perque naturam in mundi materiam, in qua fingit extremas quasdam atque umbratiles similitudines idearum, quemadmodum lumen fingit imagines colorum in speculo, imò quemadmodum per lumen umbrae corporum designantur in terra. Tales autem similitudines siue umbrae discedunt ab ipsa diuinitate quamplurimùm. Nam ex puris impurae fiunt, dum à contrarijs inquinantur, ex unitis dissipatae, ex communibus singulae, ex stabilibus prorsus instabiles. Si res quaeque suam originem repetunt, unde percutiens terram Solis radius, in Solem inde reflectitur, quid mirum has quoque umbratiles similitudines idearum occulto quodam instinctu pristinam puritatem requirere, atque radium ipsum earum fictorem postquam descendit, uicissim ad ascendendum ardenter anniti? Frustráne tantus conatus erit? Minimè. Quis succurret? Non animae bestiarum, quae solis singularibus simulachris inhiant. Non mentes illae nostris praestantiores, quae cum non habeant corpora omnibus omnium corporum subiecta procellis, particulares quaslibet passiones formasque quorumlibet corporum non suscipiunt. Sola restat hominis anima, quae propter terrehum corpus singulorum corporum singulis quodammodo pulsata tumultibus, assumit quidem ipsa per sensum has à mun di materia infectas similitudines idearum, colligit autem eas per phantasiam, purgat excolitque per rationem, ligat deinde cum uniuersalibus mentis ideis. Ita radius ille coelestis qui ad ima defluxerat, refluit ad sublimia, dum similitudines idearum quae fuerant in materia dissipatae, colliguntur in phantasia, & impurae purgantur in ratione, & singu lares tandem in mente euadunt uniuersales. Sic hominis anima iam labefactatum restituit mundum, quoniam eius munere spiritalis olim mundus, qui iam corporalis est factus, purgatur assiduè, atque euadit quotidie spiritalis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
