# Opera omnia 371.1-4

Ficino, Opera omnia, 371.1 to 371.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/371.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/371.1

Itaque confusa relinquetur animae huius cognitio, cùm ipsam lateat distincta progressio specierum in singula, eritque naturalis appetitus eius inanis, & inquie us semper affectus, qui nullo uult uero, nullo bono carere. Verùm cur nequit hominis anima in ul timis ideis sicut species, ita singula speciebus subiecta planè conspicere, quemadmodum angeli in suis ideis genera uident, speciesque, & singula? Quia, ut aliàs disseruimus, in quolibet rerum ordine ita natura comparatum est, ut actio in summo illius ordinis sit passionis expers, passio in infimo actione priuata, in medijs compositio media. Animas quoque nostras esse mentes infimas constitit. Quapropter quantum ad intelligentiam spectat, Deus aget solum: angelus aget & capiet: anima capiet per naturam suae mentis solum, non aget. Deus siquidem ideas effundit aliò, non haurit aliunde. Primus angelus duas (ut ita dixerim) capit ideas, id est, duo illa rerum latissima genera, quibus suscipiendis quodammodo patitur. His susceptis ob efficaciam propriam illorum generum uiscera penetrat, speciesque omnes sequentes in eis perspicuè inspicit, fabricatque sibijpsi conceptus proprios quarumlibet specierum, quos etiam deriuat in singula. Atque haec non passio iam, sed actio. Idem angelus secundus agit, & alij, ac semperposterior angelus plures ideas superne accipit pauendo, paucioresque conceptus specierum sibi est fabricaturus agendo. Propterea crescit passio sensim, actio uerò decrescit, quousque ad mentem infimam ueniatur, quae nihil agat, sed acceptis ideis alatur, nihil moliatur noui. Cuius intelligentia nihil est aliud, quàm susceptio idearum seipsam minimè latens. Et quoniam id eae uniuersales sunt natura, non potest mens aliqua illas absque propria actione ad distinctos singularum rerum conceptus deducere. Ideo hominis anima quae exea parte qua mens est, inter mentes est ultima, intelligitque solummodo patiendo, ininersalia in singula non distribuit. Veruntamen qua parte est diuina, per centrum suum quasi Dei characterem, habet aliquam actionem, qua producit specres uel educit, diuidit uerò nequaquam. Quinetiam qua parte est anima, quia non est ultima animarum, animalis corporeaeque operationis est compos. Caeterum per diuinam prouidentiam in eo gradum locata est hominis anima, ut sicut succedit proximè mentibus, ita proximè terrena praecedat corpora, qua cognatione erga inferiora haec afficitur, eiusque amatorio quodam affectu se inserit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
