Latin
371.5 to 371.7
Ficino, Opera omnia 371.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Radij ab amplo Solis orbe demissi in angustum foramen altiisimi parietis, conum faciunt per Pyramidem, &in ipso foramine obliquantur usque adeò, ut transuersi tradu cantur ab ipso, &in suppositum pauimentum cum decidunt, orbem fulgidum configurent, tantò ampliorem, quantò remotius à foramine fuerit pauimentum, ubi Solaris globi latitudinem adaequaturi uidentur, si aequali spatio deciderint à foramine, atque à Sole defluxerant. Hoc autem in nostris oculis assequuntur. Nam qui in pupilla coacti sunt in angustum, &ab ipsa traducti in animum, in ipso animo Solis magnitudinem implent, ubi uerè de Solis magnitudine iu dicatur. Ex quo apparet tantò animum distare ab oculis, quantò solaris orbis supereminet oculos. Idcirco &in coelo secundum Aegyptios &coelestis animus, qui terrenos oculos aequè supereminet, atque coelum. Influxus quoque idearum à supernis mentibus demissi in corpora, ex amplissimis angustissimi fiunt, &dum ex uniuersalibus omnino particulares euadunt, à corporibus tandem reflexi in hominis animum pristinam recipiunt amplitudinem. Vnde euidenter ostendunt, humanam mentem ita fermè à corporibus esse remotam, sicut &mentes superiores. Ideoque cum aequè à mortalibus seiuncta sit, ac diuinae mentes, aequè immortalem existere, praesertim cum formas ab aeternitate ad tempus partesque temporis usque prolapsas aeternitati restituat. Quarta ratio, ut anima fiat beatior.