Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 372-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. grediantur. Onducit insuper haec habitatio non ad rationem mentemque solum, sient expo suimus, uerùm etiam ad tres illas inferiores, animae uires, phantasiam, sensum, &nutriendi uirtutem, quas animae inesse oportet non minus, quàm mentem A &rationem, si modò inter angelos ac hestias obtinet medium. Inanis quidem &inquieta est uis illa, quae nunquam prodit in actum. Harum trium uirium absque corpo re non est actus, aut certè non incipit sine corpore, sine corpore inquam terreno, operationes suas tùm singulas, um integras non exequuntur. Adde quòd Plotinus ait, animam per actiones perspicuè uires suas naturamque perspicere, ac nisi omnes aedantur, se suaque perfectè non cognituram. Quoniam uerò omnino mobiles temporalesque sunt earum actus atque effectus, par est ut ad aliquod tempus agant, ut ad tempus operetur, quod agit temporaliter, temporalia, idcirco datur eiusmodi corpus ad tempus. Sed quoniam operatio mentis atque eius pedissequae rationis continua esse potest, ad obiecta perpetua, merito in perpetuum operantur tribus alijs uiribus quandoque uacantibus. At quam ob caulam adeò breuis hic est animae habitatio? Respondet Plotinus, ut cirius deposita sarcina proficiscatur ad meliora. Breuis aetas sufficit ad munera haec explenda, quorum huc gratia uenit. Quo autem modo conueniens est animo sempiterno, ut modo descendat in terras, modo ascendat, &quasi ludens modo in corpore sit, modò sit extra corpus? For sitan, ut Plotinus existimat, non opus est ut ad haec officia moueatur loco ac tempore animus, per descensum atque ascensum. Vt enim super locum tempusque (quae sunt corporis passiones) natus ex Deo est, ita extra loci temporisque limites permanet, non aliter ex Deo pendens, quàm ex Sole lumen totum ubique per aërem. Hoc Plotinum arbitror ab Aegy ptijs didicisse, qui animam opinantur immensae plaesentiae Dei secundum essentiam suam participem esse, quandoquidem secundum uirtutem operationemque fit particeps immensae intelligentiae uoluntatisque diuinae per interminabilem interminabilis ueritatis intuitum, &bonitatis affectum. Quare secundum eos non esset dicendum, ut modò hic sedeat, modò transeat illuc, sed potius ut nunc det uitam terrae, postea non det, sicut lumen non mutatum loco nunc oculum apertum illuminat, pòst clausum minimè. Sed hoc ipsi uiderint. Quorsum hic ludus in tribuenda corpori uita &auferenda?