# Opera omnia 372.1-4

Ficino, Opera omnia, 372.1 to 372.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/372.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/372.1

Quinetiam aggreditur alias quaestiones. Quid mel? Quid dulcedo? Nunc non magis de melle hoc, quàm de quouis alio rogat, similite: de dulcedine qualibet. Ac neglecto proprio illo mellis simu lachro quod attulit phantasia, de communi perscrutatur uniuersi mellis, & dulcedinis ratione. Vniuersalis haec quaestio est. Vniuersalis fit & responsio, ita Mel est apum succus, gradu secundo calidus, uirtute abstergens, sapore dulcissimus, tactu pinguis. Rursus dulcedo est sapor ex moderata humoris aërei concoctione proueniens. Has communes definitiones mellis atque dulcedinis quaesiuit ratio diu, & inuenit tandem. Si quaesiuit diu, non habebat ipsa. Accepit enim aliunde illud ad quod discurrendo perue nit. Vnde ergo accepit? Non à phantasia. Ea enim si illas habuisset, obtulisset planè statim, ut simulachra obtulit, praesertim cum lux illa communis definitionis, quantò est illustrior diuiniorque simulachiis, tantò clarius oculis rationis ad ipsam accommodatis refulgere debuerit. Quapropter à mente ratio illas accipit, quae quoniam menti quam proxi ma est, eam ipsam uim adipiscitur, per quam neglectis quandoque singularibus quaestionibus ad uniuersales se conferat quaestiones. Et quii quaerit communiter definitiones, reportat à mente cominunes. Quaerebatur quid lucri à corpore proueniret. Plurimum proculdubio. Nempe si remanet extra corpus anima cum primum nata est, uniuersalia cognoscet quidem, singula uel uirtute propria, uel radio diuino per ipsam comprehenso non cernet, quia mens esus ultra ideas ultimas non descendet, ratio uerò in mentis quiescet intuitu. In hoc autem corpore propter senius ratio consuescit per singula currere, singula applicare communibus, communia in singula deriuare. Persingula currit hunc in modum. Hoc est dulce, & flauum, ergo est mel. Singula communibus applicat ita, hoc est dulce. Omne dulce est humidum moderatè coctum. Ergo hoc est humidum ita coctum. Communia uerò sic adhibet singulis. Omne dulce & flauum est mel. Hoc igitur quia tale est, est mel. Sic assuefacta ratio, quando animus fuerit separatus, commu nes mentis ideas facile in singulas distribuet notiones, quia ratio sicut hic sua quadam temporali discursione diuinum illud & efficax animae centrum caputque mentis prouocat, ut formulas in mente latentes paulatim educat in lucem, & in rationem usque traducat, ita illic subito continuoque affectu per diuturnam consuetudinem generato formulas inflammabit, ut per quasdam rerum singularum scintillas excussę, quandoque ex men te coruscent in rationem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
