# Opera omnia 372

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/372

Cap. IIII. COnfert praeterea descensus animae in corpus ad animae ipsius beatitudinem. Si quis enim hebetior ingenio sit, ac semper corpore ualidus, quanti facienda sit bona ualetudo corporis, ignorabit. Aegrotet oportet quandoque, ut ea compa ratione saltem precium sanitatis agnoscat, & recuperata iterum sanitate suauius perfruatur. Anima hominis mentibus omnibus obtusior comparatione indiget ad plenissimum rerum maximarum iudicium. Ergo mundanis agitata procellis, quàm quietus dulcisque sit in Deo portus, & hic rectius uaticinabitur, & illic discernet acutius, intentius adhaerebit, fruetur & dulcius. Quam quidem rationem Plotinus non mediocriter probare uidetur, maximè uerò Porphyrius, qui animam inquit saepius mala haec expertam, tandem omnino haerere parenti, nunquam ad haec ulterius redituram. Forsitan & ipse Deus instituit diuina gaudia superioribus quidem mentium gradibus natura obtingere, ordini uero inferiori laboribus comparari, ut essent, & qui nascendo beati fierent, & qui se uiuendo beatos efficerent, ne aut sublimes spiritus pluris, quàm sint aestimentur, cum aliunde beatitudinem nanciscantur, aut inferiores spiritus contemnantur, cum ipsimetsibi sint beatitudinis authores. Quid si angeli, utpote qui sunt remotiores à tempore, statim ut orti sunt, per subitam quandam in Deum conuersionem, momento beatitudinem promerentur, nos autem longiori circuitu felicitatem similem adipiscimur? Et quod naturae deest, industriae nostrae rependitur. Ac dum honesti pijque laboris tollerantia cum imbecillitate nostrę originis compensatur, quodammodo excel lentiam aequantes angelicam, aequamus & praemia. Ita quatuor in bono gradus reperiuntur. Deus à se tantum bonum habet suum, corporea ab alio tantum, angelus & animus non modo ab alio, quia à Deo, uerùm etiam à se, quia sibimet bonum praestant, sed angelus actu aeterno, animus temporali. Neque mirari debemus animum posse non modo ad extremum digredi malum, sicut miseri, sed etiam ad summum progredi bonum, sicut angeli. Primus enim liberque motus nusquam nisi in infinito habet terminum. Quinta ratio, ut uires animae inferiores ad effectum pro

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
