# Opera omnia 375.5-8

Ficino, Opera omnia, 375.5 to 375.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/375.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/375.5

Contra naturam certe est reditus superuacuus, si fuit secundum prouidentiae leges abire hinc illos qui munus suum impleuerant. Accen dit sphaera ignis saepe flammam inaëre, flamma paulò post redit in sphaeram. Noli quaerere crebriorem illius flammae descensum. Naturalis sibi est perpetuus ille cum sphaera circuitus, contra naturam est descendere rursus. Ac licet animus pernaturam essentiae tertiae. lani bifrontis instar utrunque respiciat, corporeum scilicet & incorporeum, tamen quia sublimioribus mentibus amplior prouidentia, inferioribus angustior conuenit, & animus noster illarum omnium infimus est, angustissima sibi conuenit prouidentia, unde & ad breue tempus regit coeleste corpus, & ad breue tempus terrenum. Et quando corporeum simul incorporeumque mediocrnter respicit, aeque exercet utrumque essentiae tertia mu nus. Quod in hac uita contingit. Quando uerò post hanc uitam uel propter puritatem incorporeis incumbit attentior, tunc prospicit corporea negligentius, uel propter impuritatem corporibus mergitur infimis, tunc humanae gubernationis authoritate priuatur. Quippe cum humana uita inter diuinam ferinamque sit media, animus dum agit mediam, extremam quoque attingit utranque. Dum declinat ad alteram extremarum, (quod quidem & nunc incipit facere, & explet postea cum decesserit) mediam attingit paulum, extremarum alteram minimè. At cur non uidentur animae defunctorum? Deum, angelos, aërem non uides, ob hoc tamen esse non negas. Cur non agunt quicquam? Agit omnia Deus, agunt angeli, actiones illorum ita non animaduertis, sicut non uides illos. Quid prohibet animas à terrenorum corporum uinculis iam solutas mouere corpus aethereum, uel aëreum nostris oculis inuisibile? Quid prohibet eas rationem phantasiamque Aa 4 ETNN nostram cogitationibus, uisionibus, signis, quotidie commonere? Nos autem haec nonnunquam unde ueniant ignorare? Saepe enim inuisibilium motiones inuisibiles sunt. Auenzoan Albumaron medicus Arabs scribit, se à medico nuper defuncto per somnum accepisse optimum oculo suo aegrotanti remedium. Multa generis eiusdem quotidie nobis eueniunt. Plato in libro Legum nono tradit, eorum qui occisi sunt animas saepe interfectore; hostiliter insequi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
